PARS SECVNDA
MOESIA SVPERIOR.
Moesia superior, quae respondet fere ei quae nunc est Serbiae adiecta
ab occidente parte Bulgariae ad Ciabrum (Cibru) fluvium usque, item
a meridie universo agro qui nunc comprehenditur finibus Rumeliae usque
ad fontes Margi (Morava) et Axii (Vardar), inscriptiones adhuc dedit
numero tam exiguo, ut cum Serbia et aequalis fere condicionis provinciis
vicinis Bosnia et Rumelia nulla provincia orbis Romani finibus olim
comprehensa hoc nomine comparari possit Corsica excepta et Mauretania
Tingitana sive regno Maroccano. Quod sane non accidit propter oppi-
dorum quae ibi fuerunt aetate Romana paucitatem vel mediocritatem, sed
propter incuriosam tam incolarum quam accolarum neglegentiam, hor-
tandique sunt vel maxime eruditi Austriaci, ut hasce provincias in pos-
terum diligentius explorent quam adhuc factum est. — Tituli, quos ha-
bemus ex Moesia superiore, quibusnam debeantur paucis poterit absolvi.
Saeculo XVI quaedam inde protulerunt Mezerzius inter Dacica (v. p. 153
n. III); Franciscus Justinianus Venetus, de quo agetur in Pannonicis, inter
haec; Narentanus Antiquus, de quo dicemus in Dalmatinis, inter Ragusana
(n. 1662); Busbequiani denique in itinere de quo supra rettuli p. 4,
d. 6. Aug. 1553 descripserunt Naissi epigrammata quaecunque ex eo loco
olim celeberrimo adhuc nobis innotuerunt. Exceperunt hos post longum
intervallum Marsilius c. a. 1680 —1690, de quo dicetur in praefatione
Pannonicarum, et ii a quibus Sponius Muratoriusque Moesiaca sua
traxerunt peregrinatores eruditi Antonius Soderinius (n. 1685), Paulus
Pasqualigo (n. 1686), Fawkes Anglus (n. 1685), item Germani quattuor
Iohannes Deyrer soc. lesu, cuius copiis sive scriptis sive editis in Bel-
gradensibus usus est Muratorius, ego autem potiri non potui; Gerhardus
Cornelius van den Driesch in historia legationis quam suscepit Hugo
Virmondtius (Viennae 1721. 8); Petrus Christ. Edschlager, qui 'mar-
mora Turcica et alia quaedam’, in his titulos aliquot Belgradi et Gra-
discae et in locis vicinis a se ipso descriptos Vindobonam misit ad
Froelichium, ubi cum eas per Brichierum Columbum usurpasset Mura-
torius, postea schedae hae cum reliquis Froelichianis factae sunt Eck-
helii servanturque hodie inter Eckheliana in nummophylacio Vindo-
bonensi et ibi a me excussae sunt; Uhlefeld, cuius itinerarium Con-
stantinopolitanum servatur ms. in bibliotheca Caesarea Vindobonensi
n. 8640, ubi excussi. Praeterea inter schedas Saxii Hagenses repperi
quaedam nescio unde accepta quae spectant ad Valachiam et Bosniam,
sed aut foeda interpolatione luxata et corrupta aut plane conficta.
Nostra aetate epigrammata ex his partibus protulerunt maxime Ami
Boree (la Turquie d'Europe. Parisiis 1840. 4 voll.) accepta fere a
Viquesnelio Gallo morante tum apud principem Milosch; Hermannus
Koeler Cellensis, cuius schedis exceptis in itinere a. 1850 usus sum cum
fructu; I. G. de Hahn proxenus Austriacorum in Graecia, cuius iter
Belgrado Thessalonicam insertum est vol. XI (1861) commentariorum
academiae Vindobonensis; F. Kanitz, qui in Serbia quae excepit partim
publici iuris fecit in actorum minorum eiusdem academiae vol. 36
(1861), partim adhuc servat inedita, ut mecum ea communicaret frustra
a me rogatus.
I. COL. RATIARIA sive RETIARIA (Arcer). Tribu Papiria.
1641 prius ante arcem Vidin, post captam illam alio a Caesareis translata, ne novis impediret fortificationibus MARS. Widin est Bononia antiqua,
distans m. p. XVIII a colonia Ratiaria, hodie Arcer.
M · VLP · EPISTRATVS
AVGVSTAL
COL · RATOOD
A SPLENDIDISSIMO
5 ORDINE
Marsilius II tab. 54 (inde Mur. 761, 1).
2. 3 fuit fortasse Augustales') coKpniae) Bat(iariae) [gratis creatus} a splendidissimo ordine. — Coloniam Ulpiam Batiariam ex Moesia superiore
supra habuimus n. 753; cf. T. Flavius T. filius Ulpia Herculanus Betiaria tituli Lambaesitani (Renier n. 1353). Tribum eius fuisse Papiriam
ostendit urbanus Henzeni n. 6791.
II. Praovo.
1642 Praovo in Serbia ad Danuvium 2 horis a Negotin. Extare ibi rudera castelli Romani dicta apud accolas Der reperirique in iis cum alias
Romanae aetatis reliquias tum fistulas plumbeas plus centum pondo, hunc autem titulum invenisse se in ruinis portae eius castelli orientalis
Danuvium versus eumque supra portam eam fuisse videri, hodie autem servari apud iudicem pagi addit ivanovicz.
i mp 1A E S A R I
uae FNERVA T
aug ulER P M TR
/ T COS II PP
Partem secundam ed. Ivanovicz in eph. Belgradensibus q. d. Glasnik t. 5 (1853) p. 241; utramque F. Kanitz Wiener Sitz.-Ber. 36 (1861) p. 201
cum tabula, qui non vidit fragmenta coniungenda esse.
Belgradensis editor sic: imp. g. s. auG ner|m«. zraiANVS; quod cum sollemni nominum ordine cum minime conveniat, omnino G ante ner male
lectum est neque hic titulus diversus a Kanitziano.
~)iui (NER
r a )±ANvS
. jJoTES p. c. 99