DALMATIAE RES MILITARIS
2S2
DALMATIA
cornelienses Pollentinos Veronenses (v. inscr. Helv. n. 254. 255. 257.
268. 269), sed pro Graecis Asiaticisque conscriptos in Gallia Narbo-
nensi (1. c. n. 251. 253. 256), unde apparet provincia mutata etiam in
delectu mutationem secutam esse. — Quod scribit Tacitus (ann. 1, 17
ad a. p. C. 14) Pannonicas legiones questas esse se ultra stipendiorum
finem legitimum sflib vexillis teneri et plerosque tricena aut quadragena
stipendia tolerare, id tituli Dalmatici quoque exercitus confirmant.
Nam ut mittamus centurionem stipendiorum XLIII (n. 2834), qui sponte
credendus est in exercitu remansisse, item missicium defunctum anno-
rum XXXV (n. 2037), qui missus est sine dubio missione causaria,
inter milites habemus stipendiorum XXIII (n. 2709) et XXVI (n. 2040),
inter veteranos unum stipendiorum XXIV (n. 2839), sed eum non di-
missum, sed in castris retentum, praeterea nullum infra stipendia XXV
(n. 2067. 2710. 2917), quem numerum XXV vel XXVI stipendiorum
nisi iustum, certe solitum fuisse aetate imperatoria etiam in legionariis
militibus supra iam (ad η. 1172) observavimus, praeterea veteranos
stipendiorum XXXII (n. 2048), XXXIII (n. 2014) adeoque ut vi-
detur XXXVIII (n. 2818). — Denique ex laterculis supra positis in-
tellegitur , quod auctores non tradiderunt, quo tempore exercitus fuit
in Dalmatia, legionis VII praetorium fuisse Delminii in conventu Sa-
lonitano ad Cettinam fluvium, XI vero Burni in conventu Scardonitano
ad Kerkam, ubi item constitisse legionem XX, quamdiu in Illyrico
fuit, titulus supra relatus licet adhuc unicus indicat; Naronensis autem
conventus ne illo quidem tempore legionem habuit secutique sunt in
his quoque partibus Romani, ut ad Rhenum item et alibi, in copiis
distribuendis hoc, ne nimium inter se distarent et ut in media fere pro-
vincia tamquam in arce continerentur. Missis enim titulis veteranorum,
quorum in eiusmodi quaestione nulla utilitas est — nam veteranos eos
quoque, qui in provincia remanerent, accepta missione non castra se-
cutos esse nisi coactos, sed dilapsos esse per provinciae oppida ce-
lebriora et in Dalmatia quidem alios alibi, plerosque autem Salonis
consedisse et rationem habet et confirmatur titulis supra relatis —
casu factum esse non potest, quod ex decem titulis militum legionis
VII quinque reperti sunt Delminii, item ex novem titulis militum le-
gionis XI quattuor Burni, cum reliqui tituli aliis locis reperti facile
haberi possint pro titulis militum defunctorum tum cum non agerent
ad praetorium. Accedunt alia. Viam Salonis Andetrium sola fecit legio
septima, quippe quae proxime consisteret et sola obtineret conventum,
ad quem ea via pertinet tota. Non minus recte in titulo ladere dicato
n. 2907 praeter IX Hispanam transeuntem tum forte per Liburniam una
nominatur undecima, quippe quae sola obtineret conventum, in quo Iader
est. Item iam intellegitur, cur prior ex Dalmatia abierit legio septima,
undecima diutius ibi permanserit, nam a septentrione potissimum bar-
bari provinciam infestabant. Quod vero in titulo Bovianensi (I. N.
4987 = Henzen 5420), quem felicius quam ego tractavit Henzenus,
reperitur quidam d. leg(ionis) Cl(p,udiae) [p(iae) f(fidelis), pr]ae-
f(ectus) civitatis Maeze\fiorum, praef(ectus) civitatis Daesitfiatium, prae-
factus) chor(tis) III Al\_pfinorum)~\, inde elucet ni fallor Maezeios et, si
quidem recte ita supplevi, Daesitiates praefectum accepisse ducem nescio
quem ex legione XI. Neque id rationes nostras conturbat, quamquam
teste Plinio Maezeii fuerunt in conventu Salonitano, Daesitiates in Na-
ronensi; nam is de quo agitur defunctus paullo ante a. 75 in Dalmatia
meruit extremis fere annis Neronis, quo tempore solam legionem XI
castra ibi habuisse supra ostendimus.
Auxilia quaenam habuerit exercitus Dalmaticus, ignoratur; nisi quod
Delminii una cum legione VII tetendisse alam Claudiam novam indicat
titulus n. 2712 equitis defuncti sub signis; eiusdem alae qui praeterea
ex Dalmatia prodierunt lapides duo, eorum alter n. 2065 repertus Sa-
lonis missicii est, alter edendus inter Dalmatiae incertos ubi repertus
sit ignoratur. Aetatis autem omnes sunt optimae.
III. Deductis licet legionibus Dalmatia provincia tamen non facta est
plane inermis, sed obtinebatur copiis auxiliariis; inter quas maxime certa
et plena memoria superest cohortium trium tertiae Alpinorum, octavae
voluntariorum, primae Belgarum. Illarum duarum meminit lex Domi-
tiani a. p. C. 92 infra suo loco edenda civitatem tribuens peditibus et
equitibus, qui militant in coborte III Alpinorum et in VIII voluntariorum
civium Romanorum, qui peregrinae condicionis probati erant, et sunt in
Delmatia sub Q. Pomponio Rufo, intellegiturque ex eadem lege in ea
cohorte meruisse eo tempore Venetum Diti f. Daversum, qui Daversi
sive Daorsi erant in Dalmatia provincia conventu Naronensi. Praefectum
eius cohortis paullo ante habuimus, quem probabile est praefecturas ut
civitatium Maezeiorum et Daesitiatium ita etiam cohortis eius de qua agi-
mus in eadem provincia administrasse. Titulos militum eius, equitum
potissimum habemus ex Salonis (n. 2012) castellisque agri Salonitani
Clissa (n. 2058, item veterani n. 2003), Andetrio (n. 2746), prope Ver-
liccam (n. 2748), ad Cadinam Glavizzam (n. 2759), unde ubi constiterint
satis intellegitur. Naronensis autem n. 1810 num huiusce cohortis sit,
incertum est. Praeterea eius cohortis indicium non repperi, nisi quod
in notitiae occidentis c. 31 sub duce Pannoniae ponuntur tribunus co-
hortis tertiae Alpinorum Dardanorum et tribunus cohortis tertiae Alpi-
norum Sisciae, quem tamen locum fortasse librarii corruperunt (v. Bocking
p. 681), item in notitiae orientis c. 30 sub duce Arabiae est cohors tertia
Alpinorum apud Arnona. — Cohortis VIII voluntariorum civium Ro-
manorum titulos habemus ex Dalmatia decem et quidem praeter unum,
quem referemus inter Dalmatiae titulos locorum incertorum, repertos
Salonis quattuor (n. 2002. 2039. 2045. 2052 cf. n. 2069), singulos vero
Epidauri (n. 1742), Ragusae quae nunc est (n. 1743), Naronae (n. 1808),
Delminii (n. 2706), Andetrii (n. 2744), id est dispersos per conventus
duos Naronensem et Salonitanum. Cum diploma supra relatum ostendat
iam a. 92 fuisse eam cohortem in Dalmatia, titulus n. 2706 anni sit p. C.
245, alii denique incertae, sed omnino labentis aetatis, apparet per duo
saecula minimum in Dalmatia eam mansisse. — Cohortis I Belgarum
tituli prodierunt ex Dalmatia quinque et quidem singuli Naronae (n. 1790),
ubi cohors ea templum Liberi et Liberae restituit, prope Vergoratz
(n. 1918), Salonis (n. 2067), Andetrii fortasse (n. 2745), denique in insula
Brazza, ubi centurio eius curam egit theatri; quorum titulorum primus
est anni p. C. 173 nec reliqui indicant aetatem meliorem. Notabile
est quod pro praefectis regitur a centurionibus legionariis (n. 1790.
1918). — Equites singulares tetendisse Salonis et ad Salonas demon-
strant tituli militum duorum n. 2011. 2047 et veterani unius n. 2061
ibidem reperti. — Denique extremae aetatis est titulus Graecus hominis
Christiani litteris magnis et pro ea aetate bonis, quem descripsi Vrag-
nizzae prope Salonas: 6ΝΘΑΔΕ KIT€| IOYCTINOC TPljBOYNOC BA-
AGN|TINI ANHNCiOYM | N€O<i>0JTICTOC; Valentinianenses, quorum tri-
bunus fuit lustinus, sunt opinor ii qui in notitiae occid. c. 7 p. 35 di-
cuntur agere intra Illyricum. Prodierunt item in Dalmatia tituli mili-
tum cohortis Aquitanorum (n. 2053), cohortis I Flaviae Brittonum
(n. 2024), alae Pannoniorum (n. 2016), Salonis omnes; neque tamen
inde certa ratione efficias numeros eos aliquamdiu tetendisse in Dal-
matia. Multo minus id colligemus ex titulis praefectorum cohortium I
Bracaraugustanorum (n. 1773), I Morinorum (n. 2049), I Sebastenorum
(n. 2915). Cohortem I miliariam Delmatarum a. p. C. 170 murorum
Salonitanorum partem refecisse ostendit inscriptio n. 1979; alibi in
titulis Dalmaticis non memoratur. Militum denique quorundam prae-
torianorum et urbanorum tituli aetate meliore perscripti prodierunt ex
solo agro Coriniensi (n. 2883. 2885. 2886. 2887), ubi videndum num
vexillum eorum per aliquod tempus constiterit. — In universum autem
ut intellegatur, cuiusnam generis milites legatus Dalmatiae habuerit,
comparandus est locus Plinii in epistula ad Traianum 51 (32) scripta
cum praesideret Bithyniae provinciae et ipsi exercitu legionario desti-
tutae : cui (Gavio Basso praefecto orae Ponticae) ego notum feci prae-
cepisse te, ut ex cohortibus, quibus me praeesse voluisti, contentus esset
beneficiariis decem, equitibus duobus, centurione uno. Unde explicatur
quoque, quod in Dalmatia reperimus stratorem consularis militem co-
hortis I Belgarum (n. 2067), item adiutorem cornicularii consularis militem
cohortis VIII voluntariorum (n. 2052), cum cui copia esset legionari-
orum, inde potissimum officiales deligeret, non ex auxiliariis.
Sed praeter cohortes Dalmatiae provinciae attributas post legiones inde
abductas militum quoque legionariorum tituli ibi reperti sunt non ita pauci.
Quorum militum quamquam consentaneum est aliquot in Dalmatiam
venisse propter causam aliquam singularem, cuius ratio reddi non potest
(quod pertinet opinor ad milites centurionesve veteranosve legionum I
Minerviae n. 1918; II Traianae n. 2029; III Cyrenaicae n. 2038. 2063;
VII geminae n. 2772; XII fulminatae n. 2916; XIII geminae n. 2068;