Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
PRAEFATIO.
Draconti carmina adhuc inedita Neapoli latere
nupera raptus Helenae editio Romana1) nos docuit,
confirmavit catalogus regiae bibliothecae Neapolita-
nae, in quo de nostro Draconti codice iam anno hu-
ius saeculi vicesimo septimo plene relatum erat2).
Atque Helenae raptus cum poetam indicaret doctum
eoque qui carmina fecit christiana si non meliorem
certe eruditiorem, porro ad literarum et sermonis
Africani notitiam promovendam utilem neque indi-
gnum cuius carmina in lucem protraherentur, Neapo-
lin profectus descripsi quae typis nunc vides expressa.
Codex est bibliothecae nationalis IV E 48
chartaceus in folio scriptus saeculo XV desinente
vel XVI ineunte. Continet autem CXV paginis de-
cem Draconti carmina et decimi apographum alte-
rum, eodem quo nos excudi iussimus ordine per-
scripta. Titulis subscriptionibus numeris alia ma-
nus atramento magis nigro usa intervalla quibus
carmina vel carminum partes separantur implevit.
Sed eos numeros quibus decimus quisque versus no-
tatur eadem manus adpinxisse videtur quae carmina
novem priora et decimi — Medeae— apographum po-
sterius exaravit satis bona atque diligens. Priorem
vero Medeam quae scripsit manus in charta exi-
liore serpentis signo notata, magis fluitat et quasi
rapit literas neque linearum certum ordinem se-
quitur aut speciem faciemque nitidam curat. Quare
non est quod miremur eum qui possederit librum
aut conscripserit, apographum paulo politius sub-
iunxisse. Nam solum prius exemplar adeundum est
neque ulla alteri isti fides tribuenda quippe quod
non discedat a priore nisi ubi vel oculus vel cala-
mus scribae lapsus sit errore.
1) Appendix ad opera edita ab Angelo Maio. Romae
MDCCCLXXI p. 10 sqq.
2) Catalogus Bibliothecae Latinae veteris et classicae
manuscriptae quae in regio Neapolitano Museo Borbonico adser-
vatur descriptus a Cataldo lannellio. Neapoli MDCCCXXVII
p. 172 soo.
 
Annotationen