Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
30

EPITHALAMIUM

At uolucer Ueneris uolitans feuper aequora pinnis
155 Iam spargens sub fraude rosas tamen igne sagittas
Mandat ad aequoreos comites et frigida ponti
Aequora flammat atrox, elementa ut uota celebrent.
Haec dixisse sat est: sed qui modo iure tacemus,
Omnia reddemus quandoque nepotibus almis.
Exp. Epithalamium
loannis et
Uitulae.

• VIII. Dracontii opus de raptu Helenae.
Troiani praedonis iter raptumque Lacaenae
Et pastorale scelerati pectoris ausum
Aggrediar meliore uia. nam prodimus hostem
Hospitis et thalami populantem iura mariti
5 Foedera coniugii consortia blanda pudoris
Materiem generis sobolis spem pignora prolis:
Nam totum de matre uenit, de matre creatur
Quo membratur homo, pater est fons auctor origo,
Sed nihil est sine matre pater, quota portio patris
10 Omnis constat homo: mater fit tota propago.
Ergo nefas Paridis quod raptor gessit adulter
LTt monitus narrare queam, tu grandis Homere
Mollia blandifluo defundas uerba palato.
Quisquis in Aonio descendit fonte poeta
15 Te numen uult esse suum, nec dico Camenae
Te praesente <’ueni’. sat erit mihi sensus Homeri
Qui post fata uiget, qui duxit ad arma Pelasgos
secuntur uacuae paginae quinque, deinde raptus Helenae
p. 37 — 64 alio ac magis nigro atramento chartae minus albae
inscriptus sed eadem ut uidetur manu Literis IM eas notaui
coniecturas scitu dignas quas adhibitas uides in editione raptus
Helenae Romana omnes fere Iannellianas, eis uero quas in musei
rhenani uolumine XXVII p. 477 Buecheler proposuit lectionibus
literas aclieci m. rh. 158 quae proposuit Buech. 1 laeeae
8 Quod 12 te corr. 1M 13 delimas cedet defundas
inuento meliori
 
Annotationen