VII 89 — 153
29
Temporis immodici, nec uos impune tacetis.
Poena est non leuior uobis quatiente pudore,
Quod licet exiguum tamen inter iura poetam
Temnitis immemores facunda mente periti.
125 Quid prodest seruasse hominem post tanta pericla
Et clausum liquisse diu sub clade salutis?
Non male peccaui nec rex iratus inique est,
Sed mala mens hominis quae detulit ore maligno
Et male suggessit tunc et mea facta grauauit.
130 Poscere quem ueniam decuit, male suscitat iras
Et dominum regemque pium saeuire coegit.
Nam deus omnipotens compungit corda regentis
Quando iubet pietate sua ueniamque relaxat.
At cum liber ero domino ignoscente reductus,
135 Dum tacet os uestrum nec nos sermone iuuatis,
Nomina uestra reor praeconia nulla manebunt.
Sed ne maesta canens concludat carmen amoris, [p. 31]
Post haec uota parens quid sit factura Dione,
Murmuret os tacitum, Carales cum coeperit iri:
140 Aeolias petet illa domos aditura tyrannum
Ut frenet uentos et caerula marmora tendat,
Mollior aura means tantum bona flumina mittat,
Ut ratis incolumis Sardorum littora tangat.
Nec negat haec Eoius Uenerisua iura roganti.
145 Cypris in ornatu ueniens freta glauca uagatur,
Cum pelagi Nymphis ibunt Tritonis alumni
Nereidum spumante choro Phorcique clientes
Gurgitis aequorei pisces immania cete
Et quaecumque latens surget de fluctibus imis
150 Belua terribilis summas gestire per undas,
Inter quas delphine sedens Galatea minaci
Neptunum perfundet aquis rorante fluento,
Ille caput barbamque ciet ridente Dione.
122 spatium non relictum, suppleuit Buech. 129 fata
132 compunget corr. Buech. 137 nec 142 mictat 146
Tritones corr. Buech. 148 caet£ 149 At | surgit corr,
Buech. 150 Bella 151 delfine 153 ciet quasi cor-
ru ptelae signo notatum