10
CONTROUERSIA
ip. io] V. Controuersia de statua uiri fortis. Uir fortis optet
praemium quod | uolet. pauper et diues inimici, bel-
lum incidit ciuitati. diues fortiter | fecit: reuersus
praemii nomine statuam petiit et meruit, secundo for-
titer ( egit: reuersus petiit praemii nomine asylum
fieri statuam suam et | meruit, tertio fortiter fecit:
reuersus petiit praemii nomine caput | pauperis ini-
mici. pauper ad statuam diuitis confugit,
contradicit:
Quis furor iste nouus? quae tanta licentia ferri
Poscitur ut ciui liceat prosternere ciues
Et facinus sub laude gerat crimenque triumphum
Dicat et hostiles patriae reuocare sagittas
5 Ciuili sub lege uelit, uiduare maritas
Matronas, orbare patres, iugulare propinquos
Reliquias belli? scelus est cum lege necare
Pro quibus arma tulit, mitis si uinceret hostis
Parceret atque humiles uellet seruare cateruas.
10 Iam non pro patria uir fortis bella gerebat
Defendens umbone latus per proelia cristas
Dum quateret galeatus apex aciesque cruentas
Letifero mucrone premens, sub imagine ciuis
Impius hostis erat merito, qui uincere uellet
15 Ut ciues iugularet ouans. optate tyrannos,
Iam, proceres, uincanthostes quibus aspera mens est
Nec studium post bella manet: dum classica rum-
punt,
Hostibus externis grauis est inimicus in armis,
Post aciem dominus mitis qui uincit habetur
20 Aut ex hoste manet simplex ac fidus amicus,
Si bellum sub pace cadat, quod sentio prodam:
Iam ciues formido mei, uos ergo cauete.
in inscriptione controuerssia | inmici et post nimici | pre-
mium et premia deinceps ] l 4 nonne 12 apte corr. Buech.
13 Laetifero 15 orbans 16 uincat corr. Buech. 18 grauis
inimicus 20 uenit proposuit Buecli. 22 cadete corr. Buech.