I. Praefatio Dracontii discipuli ad grammaticum Feli- [p. ii
cianum, ubi dicta est, metro trochaico cum fabula Ylae.
Orpheum uatem enarrant ut priorum litterae
Cantitasse dulce carmen uoce neruo pectine
Tnter ornos propter amnes atque montes algidos,
Quem benignus grex secutus cum cruenta bestia
5 Audiens melos stupebat concinente pollice:
Tunc feras reliquit ira, tunc pauor perterritas,
Lenta tigris, ceruus audax, mitis ursus adfuit,
Non lupum timebat agna, non leonem caprea,
Non lepus iam praeda saeuo tunc molosso iugiter.
10 Arte sed, natura rerum quis negat concordiam,
Hos chelys Musea totos Orpheusque miscuit.
Sancte pater o magister, taliter canendus es,
Qui fugatas Africanae reddis urbi litteras,
Barbaris qui Romulidas iungis auditorio,
15 Cuius ordines profecto semper obstupescimus,
Quos capit dulcedo uestri, doctor, oris maxima.
Nostra uota te precamur ut secundes, optime,
Ante cuncta non recusans illud ipse pendere
Non tua uirtute laudes mente sed qua concinam.
20 Nos licet nihil ualemus, mos tamen gerendus est.
Ergo deprecantis oro cinge lauro tempora.
Inscriptiones quibus numeri quoque praepositi sunt alia ma-
nus, eodem fere quo liber scriptus est tempore, magis nigro
atramento addidit. 1 ecce enarrant tot Buech. proposuit
4 rex: eadem qua inscriptiones additae sunt manu in margine uides
adnotatum grex et lineolis cum textu coniunctum 5 concin-
nente 6 in mei, Territa corruptelae signo in et Territa no-
tata sunt, perterritas temptaui sensui magis quam libri indiciis
satisfacturus 7 Lentas 8 cf. Horat, epod. XII 26 10
Artis ex corr. Buech. 11 cqlis museta corr. Buech. 12
pater oj patriae temptauit Buech | aliter corr. Buech. 18
Antea 19 tua quirite corr. Buech. 20 mox tamen genendus
est corruptelae signo genendus notatum, corr. Buech.
Dracontii carmina. 1