1310. 41
44.
Vertrag des Norderlandes mit der Stadt Bremen zur Sicherung des Verkehrs zwischen beiden
Theilen, betreffend Todtschlag, Raub, Schulden, Schiffbruch u. a. m. — Gedr. Brenx. U.-B. IL Nr. 105.
Norden, 7. September 1310. ')
Universis hane litteram visuris seu audituris Hunno dictus Onnenga orator terre Nordensis
cum suis eocis *) et eonsulibus videlicet Ometato dicto Mertenes, Eylbrando dicto Eylbrandesna,
Thyadolfo dicto Uldenga et Bettone dicto Hinkena salutem et pacem in Domino sempiternam.
Ne rerum gestarum memoria pereat seu in oblivionem transeat et per decursum temporis evanescat,
expedit ea que fiunt quandoque scripturis et litterarum testimonio perhennari. Hinc est, quod
natis et nascituris cupimus esse notum, quod propter pacem et concordiam, quam cum civitate
Bremensi et civibus ibidem desideramus perpetuis temporibus observare, statuimus infrascriptos
articulos inter terram Nordensem et civitatem Bremensem perpetuis temporibus inviolabiliter ob-
servandos: Si quis igitur evidenter occisus fuerit ab invicem casu sinistro emergente, occisus
solvetur viginti marcis Breraensis ponderis et argenti; si vero minus evidenter ille, cui factum
inponitur, si de terra nostra fuerit, cum universis eonsulibus tunc terram nostram regentibus, si
Bremensis cum omnibus eonsulibus tunc temporis in consulatu civitatis Bremensis existentibus
in reliquiis se poterit expurgare. Si vero occisor profugus fuerit et bona post se reliquerit,
occisus de eisdem bonis solvetur; si vero bona non habuerit et proscriptus fuerit, ita ut non
revertatur, sive Nordensis sive Bremensis fuerit, occiso per hoc debet esse omnimode satisfactum. Si
autem postmodum reeeptus fuerit ab liiis, ad quos pertinebat, (qui eum reeeperint) s)pro ipso responde-
bunt. Si captus et diiudicatus fuerit, nulla est restitucio facienda. Si eciam quis ocido, pede vel manu
privatus fuerit, decem marcis Bremensis argenti et ponderis sibi debebit emendari, et si de lesione rigi-
dam vel aridam manum vel alias inutilem ipsum habere contigerit, illi emendabitur cum quinque marcis
Bremensis ponderis et argenti. Si eciam quis in pede vel manu lesus metnbra retinuerit et quo-
quo modo inutilia, duabus marcis et dimidia predicti argenti sibi debet emendari. Si quis vero
ab hoc die manifeste spoliaverit, si spoliatus ipsum clamore prosequitur, contra spoliatorem iusto
iudicio procedetur ipso bona sua reeipiente. Si minus manifeste spolietur quis, cui spolium in-
ponitur, si Nordensis fuerit cum omnibus eonsulibus Nordensium, si Bremensis cum omnibus eon-
sulibus in Brema in reliquiis se poterit expurgare. Quilibet sie bona sua det mutuo, quod pro
ipsis non gravet aliquem nisi proprium debitorem. Preterea si Nordensis Breniensem super
debitis suis in terra sua voluerit ineusare, cum duobus eonsulibus terre sue ipsum convincere
debebit, si debitum sibi fuerit denegatum; idein eciam Bremensis in civitate Bremensi cum duobus
eonsulibus faciet, si Nordensem denegantem debitum super debitis voluerit ineusare. Si eciam
aliquis Nordensi in civitate Bremensi iniuriari voluerit, illum Bremenses sicut cives proprios de-
fensabunt. Nordenses eciam Bremensibus in aquis et in omni loco ubi possunt astabunt iideliter
et constanter. Nullus eciam Nordensis in Brema ponetur in truneum nisi pro furto vel spolio
manifesto; si quis .eciam indebite se captum probare potuerit, huic duobus talentis seu decem
44. ') Eine andere Ausfertigung vom 4. August enthält im Texte kleine Abweichungen.
2) kok, eine Gerichtsperson. Vergl. v. Richthofen, Altfr. Wörterbuch s. v. und Suur, Häuptlinge S. G9.
') fehlt im Br. U.-B.
6