Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Chronik, 142.

421

Nunc quoque barbati qui sint adtentius audi;
Sunt ergo laici Miliensibus associati,
Quos risus populi dedit hoc agnomine fungi.
Sunt quia prolixis barbis, ad pectora pexis,

Deformes, hirti, reuera moribus hirci, 95
Barbis bircorum, similes laruis tragicoruin.
Quos quiaa) uulgaris circumfert aura fauoris,
Austera facie sunt, et tonsi caput alte,
Cautius ancisis certoque tenore capillis;

Et sunt inmensis induti calciamentis, icu

Amphibalis longis utentes, et spaciosis/

Quos quid habere putant, submissa fronte salutant:

Gratia, pax uobis, benedicite, credite nobis,

Mille pater noster demandat grex tibi noster.

Per uenias centum uerrunt barbis pauimentum, 105

Ut domini seruos pieps mobilis estimet ipsos. | bi. 29.

Verum fallaces fore se produnt et inanes,

Dum nichil est intra, quod in hisdem cernitur extra;

Federa namque thori iungentes more priori,

Sollicitant thedas8) immo uiolant alienas, uo

De se tarn natis quam natabus generatis,

Intuitu duri, uerum factis epicuri.

Magna sed ut paruis claudamus, plurima paucis:

Hoc etiatn certis dinoscitur experimentis,

Horum consiliis, et cartis undique missis, 115
Plurima perfidie mala sc-pe patrata fuisse,
Scismatis errorem totum spargendo per orbem.
Unde super regnum nunc constat surgere regnum,
Et contra gentem bellis confligere gentem.

Vnde modo crebris dolet omnis terra querelis. 120
Nos quoque iam canos e.tate, laboreque tardos,
In claustris alitos per uiginti quater annos,
Antiquas leges patrum, ritusque sequentes,
Fecerunt profugos, natiuo limine pulsos,

Dum dedignati sumus illis associarib), 125
Prefatyls hereses, sectasque sequi renuentes.
Nunc o romani rex inclite gloria regni,
Cuius honor sceptri pertingit ad ultima secli,
Talia cur pateris, cur hec finire moraris?

Cur non domne doles nostros miserando dolores? iso
Horis teuthonicis cur pullulat hec ypocrisis?
Cur inuicte tuis tardas finem dare curis?
Noueris in Christo, nisi tempore protinus isto
Concidat hec heresis, res aduersas patieris,

Cur8, labor crescent, et numquam bella quiescent. 135

Quare iudicium fac Christo iudice dignum!
a) quos quia auf Rasur. b) uel assimilari Zusatz der Texthand in der Verszeile,

8) Klassisch taeda «Ehe».
 
Annotationen