Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
2

Matthias von Kemnat

luit tamen diuturniori et firmiori vatum adminiculo me-
moriam sui nominis facere sempiternam, dum Calistenem
poetam semper secum duceret omnes res Martis me-
morie mandaturum. Sic ego, princeps illustrissime, cu-
[5] piens tuas ad sidera surgere laudes tibique preferri
neminem, ex historiis Strabonis et Ruffi, ex Papanista,
ex cronica Cesarum, ex passionali sanctorum, ex floribus
temporum, ex cronica Bavarie ducum, Gottorum, Fran-
cigenarum, ex cronica Martiniana, Spartiana, ex commen-
[iO] tariis Julii Cesaris pluribusque sigillatis litteris hoc
opus expressi atque excerpsi et in finem usque deduxi,
sperans, ubi mea defecerit intelligentia, illic sint adim-
pleturi qui se plurium historiarum lectores et auditores
profitebuntur.

[i5] Suscipe igitur, o Frederice inclitissime, vultu
hilari, aequo animo, mente placida, hoc exile opusculum,
nam cum podagra meos deseruerit artus, prestantiora
conabor amplexari.

Yale.
 
Annotationen