Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Ignarra, Nicola
De palaestra Neapolitana: commentarius inscriptionem athleticam Neapoli anno 1754 detectam ... ; ad calcem operis adnectitur de Buthysiae agone Puteolano dissertatio — [S.l.], 1770

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.21947#0058
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
COMMENTARII CAPVT III.
C A P V T III.

3?

Qua aetate T. Flavius Archibius ssoruerit.’

Epinicia Trajani quando Heracleae commijja . Disiinctio Puerorum l
Imberbium & Virorum in palaefira. Dispares aetatibus interdum
fimul compofiti . Peculiaris numerandarum Olympiadum
ratio. Quoddam Alexandrinarum Olympi adum exordium
exploditur . Qiio anno Flavius Archibius
in Neapolitano gymnasio certavit.

QUis & unde domo fuerit Archibius', quis ejus locus, quae-
ve dignitas , satis superque fuit capite superiore pertra-
dlatum; reflat nunc ut in aetatem qua ille ssoruerit, inqui-
ramus. Quae quidem quaessio, etss prima fronte videatur planissima,
vereor tamen , ne traftando spinosior inter manus evadat. Ac pro-
sedto prima difficultas illinc oritur , quod vibloriae athleticae non
eo quo relatae sunt ordine , recitantur in epigraphe . Perturbatum
enim esse ordinem, indicio esse poliunt Epinicia Trajani, quae non,
ultra annum Christi 116. consignari possimt (i)$ & tamen in mar-
more nostro pofl Olympiadem CCXXVI , quae in annum Chriili
124 incidit, recensentur. Atqui ss ut quaeque res acciderat, loco
suo mandata marmori fu i sset; facile quidem foret ex ordine vi6lo-
riarum qualemcumque aetatis Flavii conjefturam facere ; at nunc
eo veluti filo destituti , per incerta rapimur . Quae cum ita iintr
in digerenda victoriarum serie primus a me impendetur labor 5 tum
postea unde eae vibtoriae praeter propter ordiendae ssnt, quove
anno

(1) Trajanus anno Tribuniciae po-
testatis quinto, scu Christi anno 102.
cognomen Dacici adeptus est; at se-
ro tandem sub imperii sui finem, ac
fortaise anno Ch. 115·. vel 116. ( ut
Fabrettus Coi. Traj. cap. IX. pag.
294. pluribus contra Reinestum con-
tendit ) salutatus est Parthicus . Ita-
que cum Epinicia , quae in honorem
Trajani edita sunt Heracleae, prae-
ferant in marmore cognomen Dacici,
non item Parthici ; vero simile est,
ea certamina nec citius anno Ch. 102.

nec serius anno 1159 commissa fuiile.
Atqui Epinicia isthaec nonni si post
Olympiadeqi CCXXVI. h. e. pofl
annum Christi 126. recitantur : patet
igitur certamina non eo , quo instau-
rata sunt , ordine, sed prout libitum
fuit, inscripta marmori fuisse . Jam-
vero et si temporis series hic obser-
vata non fuerit ; vel sic tamen prae-
rogativa quaedam iltustrioribus agoni-
bus a Scalptore prudenter delata suit,
ut Cap. IV, dicam.
 
Annotationen