Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Küch, Friedrich [Oth.]
Quellen zur Rechtsgeschichte der Stadt Marburg (Band 2) — Marburg, 1931

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.41407#0569
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Urkundennachträgex).

10a. 1337 Dec. 17.
Landgraf Heinrich II. ändert für sein Land das Gewohnheits-
recht, wonach die Kinder von solchen, die vor Antritt ihres
Erbes gestorben sind, von der Teilnahme an diesem Erbe aus-
geschlossen waren.
Ad perpetue rei memoriam. Nos Heinricus dei gracia terre
Hassie lantgravius ad universorum, quorum interesse poterit, in
futuram noticiam liquide volumus pervenire, quod cum jam dudum
temporibus retroactis consuetudo quedam perniciosa non tarnen a
jure aliena, que graves hactenus inter nostros subditos lites et
jurgia validissime suscitavit, per Universum nostri dominii districtum
communiter invaluerit, videlicet quod liberi, quorum patres ante-
quam iidem patres ad suorum patrum hereditatem, que ipsis, dum
viverent, ex successione contingere poterat, non adierunt nec ad
eandem instituti essent, decesserunt, hii liberi hereditate tali, que
ad ipsorum patres legittime per mortem ipsorum patrum devenire
poterat, penitus privarentur et ad alios in eodem gradu cum eorum
patribus defunctis existentes ad bona relicta simile jus habentes
hujusmodi hereditas totaliter deveniret. Nos igitur attendentes ex
eo scandala hiis pejora et graviora in posterum verisimiliter posse
gravari, ad omnium nostrorum subditorum desiderium et postula-
cionem quam intimam dictam consuetudinem tollere decrevimus et
ipsius observanciam a dictis nostris subditis perpetuis temporibus
submovere volentes provide equitatem rigori juris preferri in pre-
missis statuimus hoc edicto perpetue valituro, ut de cetero hujus-
modi liberi, qui paterno solacio fore destituti dinoscuntur, antequam
ipsorum patres hereditatem ipsis ex successione conpetentem adierint,
simile jus in hereditate hujusmodi cum ipsis, qui cum ipsorum
patribus defunctis eundem gradum, dum viverent, habuerint, invio-
labiliter debebunt obtinere dicta consuetudine hactenus servata, quam
per presentes sublatam esse pronunciamus, non obstante. Indignum
enim esse quenquam judicare non ambigimus, ut hii, qui in tanta
miseria positi sunt, penis aliis conteri debeant vel affligi. In cujus
nostre constitucionis evidenciam et robur firmius dantes has litteras
nostro et heredum nostrorum nomine sub nostro sigillo majori fir-

1) Vgl. Band I S. 67 ff.
 
Annotationen