Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
HEAUTONTIMORUMENOS. 201

Quod mihi videre praeter aetatem tuam
Facere et praeter quam res te adhortatur tua.
1 Nam pro deum atque hominum fidem 1 quid vis
tibi ?
Quid quaeris? annos sexaginta natus es, io
Aut plus eo, ut coniicio. agrum in his regionibus
Meliorem neque pretii maioris nemo habet:
Servos complureis 2 : proinde quasi nemo siet,
Ira tute attente illorum officia fungere.
Nunquam tam mane egredior, neque tam vesperi 15
Domum revortor, quin te in sundo conspicer
Fodere , aut arare, aut aliquid serre 3. denique
Nullum remittis tempus, neque te respicis.
Haec non voluptati 4 esse, satis certo fcio.

haec illi est propinqua, cf.
Cic. de fin. V, 23, de Off.
I, 18.
1 Exordio finito contollit
orationem, velut iam fami-
liarius illum reprehensurus.
2 ini. habes. Neque enim
complures vim comparandi ha-
bet. Guyet. tentabat fervi com-
plures int. tibi funt. Bentl. re-
scribit fervos non plures. Quis
hoc credat dicere voluisse.
3 int. s. oneris, s, laboris ser-
vilis; cf. Cic. de fin. I, 1. qui
totum versum laudat; inde alii
Io denique ad ferre reserunt;

& Donatus ad Phorm. I, 2 ,
71 legit al. facere denique quod
Bentl. praesert. Sed al. facere
non augendi causa dicitur, cf.
Andr. 1,5, 24. Quare malu-
mus ferre, idque cum MSS,
(ap, Westerh. ) ed. pr, Tar-
vif. Mediol. Argent. c. figg. R.
Steph. Fabrini, R.ivio, Eras-
mo, Mei. Heins. Westerh.
dispungimus a denique ; uti
Eun. III, 1,42.
4 Al. indunt tibi, quod
e glosfa in MSS. irrepsisse vi-
detur ; certe senarium inter-
ficit.
 
Annotationen