Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
DE

SATURNI DEI

IX APRICA ROMANA CULTU

I

In Africa, Romanis imperantibus, nulli deo plures
adhibitffl sunt preces, nulli plura vota soluta quam Sa-
turno : cujus cultus non pauca monumenta, inscriptioncs
anaglyptaque, nuperrime effossa sunt. Apud scriptores
vero et historicos Saturni hujus Africani fere nulla fit
mentio : is enim deus, quem latino sermone Saturnum
memorant laudantque veleres gentiles et christiani incre-
paut, haud alius est quam ille, quem Grffici Kpdvov voca-
bant, Urani filius ct Jovis pater, vel etiam illud autiquis-
simum Italicorum numen, quod homines agrorum cul-
turam docuisse refertur et llomani Saturnalihus annuis
celehrare solebant1. Interdum a nonnullis Saturnus cum

1. Macrobinf, Satwnalia (EJ. Eissenhardl}, v, U et seq.; Tcrtullia-
nus (Ed. Oehler), Apologclicum, X; Augustinus, De civilale Vei, vn,
2, 3, 4, 5, 13, lui, 19; Arnoljius, Adversus Gentes, DI, 29.
 
Annotationen