Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
— Si —

tibus una invocatum esse, qua; Libyam nondum a Ro-
manis subjectam obtinebant. Sccundo igitur et tertio
p. Chr. soeculo, quemadmodnm Saturnus omnino idem
erat atque supremus deus Baal, ita omnes illi, quorum
nomina titulis votivis inscribuntur, non romani coloni
neque romanorum colonorum posteri erant, verum in-
digetes punica simul et libyca stirpe nati.

IV

De templis in Africa Saturno dicatis.

Cognito qui fuerint et deus ipse Salurnus et dei cul-
tores, jam qua;rendum est quibus in locis cultores
deum invocare et vota solvere solerent. Ex eis sane per
Africam plurimis locis paucos explorare nunc licet,
alios a viatoribus descriptos, alios nuperrime effossos,
alios contra per inscriptiones tantummodo designatos.
Ue singulis hic brevi referam.

In summo monte Bou Kourneln non solum tituli et
titulorum fragmenta collecta sunt, sed etiam reperta
vestigia ampli altaris, partim ex opere saxeo, partim ex
ipsa cacuminis rupe structi, quod area latericia cinctum
esse verisimillimum est. Hic vero non a;deserat; sub

C
 
Annotationen