— Cr2 —
oculi naresque et os; illic Saturnus barbalus velatusque
aut inter Solis et Luna; imagines positus est, aut leoni
insidens, aut etiam sive Geminis fratribus, sive Matri
Deum consociatus; illic contra per falcem et pineam
nucem deus redditus. Quibus omnibus numinis expri-
mendi rationibus supra jam descriptis et exploratis,
demonstrare tentavi varia illa signa, separata aut con-
juncta, unum idemque valere, aliud vero a Pcenis tra-
ditum, aliud ab Asia anteriore oriundum, aliud a latinis
diis depromptum, omnia profecto, Romanis auctoribus,
aut transformata aut Ulata fuisse. Constat igitur deum
Saturnum, cujus cultus per totam Africam late diffusus
est, ut numine et origine punicum, ita forma, vultu et
nomine grseeum et romanum esse.
III
Qui et qua natione fuerint cultores dei Saturni.
Quum votivo cuique lapidi dedicantis nomen inscrip-
tum sit, nunc omnia ea nomina diligenler observanda
sunt, ex quibus et ordinem et forsitan nationem eorum
novisse liceat, qui in Africa, Romanis imperantibus,
Saturno vota solvere solerent.
Primum, si quis totam titulorum seriem perleget, jam
mirabitur paucissimos a collegiis seu publicis seu pri-
vatis consecratos esse; quorum index brevissimus crit :