Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
— 101 —

ticea vel hordearia. Quum praterea et juxta aram vertici
montis Rou Kournein impositam et in ruderibus Thug-
gensis templi plurima reperta sint fictilia vasa et vaso-
rum fragmenta, paterffi, unguentaria etampuUffi,minime
dubium est Saturno deo oblata esse oleum unguen-
taque1.

Qua3 omnia, poma libaque et oleum et unguenta,
donaria non cruenta, non paucis lapidibus insculpta
sunt. Sed ea anaglypta non eadem omnia sunt, ex qui-
bus duo pracipue genera discernenda mihi videntur.

HffiC, quorum nonnulla ab eruditissimo viro De la
Mare descripta et delineata sunt% pleraque circa Thibi-
lim, Aquas Tbibilitanas et Calamam reperta sunt, in ea
frequentissima Numidiffi parte, ubi nunc tot et tanta
exstant rudera urbium. Informia sunt imperitumque
lapicidam demonstrant. Aliis votivus titulus inscribi-
tur ; aliis contra deest. In summo lapide sa^pius cernitur
luna crescens; infra homo, de quo vix dici potest utrum
vir an femina sit, manibus sive ambobus porrectis, sive
altera porrecta, altera vero pectori apposita, diversa
poma, inter qux prasertim effmguntur uva, pinea nux,
palma, et liba aut rhombo aut corona? cornigeras simi-
lia, tenet. Quum autem poma et liba plura sint quam

1. Uilange* de VEcole franraise de Rome, ann. 1892 (t. XII),
pag. 115; Comptcs rcndus de l'Acadcmie des itucriptiont ct bellcs-
lettret, ann. 1893, pag. 357.

2. I)c la Mare, ExplofOtum archeologii/ue de 1'Alijc'ric, Tab. 107,
170, 178, 179, 180, 190.
 
Annotationen