Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
— 130 —

in provinciam redacta est : quippe qui deus neque
Kpovo) Gracorum neque veterum Latinorum Saturno,
Phcenicum contra Poenorumque Domino Baal omnino
respondeat. Ab Italia Saturni non cultum, sed nomen
solum Romani Africae intulerunt.

At forte mirabitur quis nullum ex votivis lapidibus
adhuc collectis primo p. Chr. sasculo aut etiam secundo
ineunte sacratum fuisse. Jam ipse, quum de tilulis Sa-
turno Balcaranensi dicatis scripsi, demonstrare expertus
Mim cur et quomodo res ita se haberet1. Compertum
mihi videtur lapides antiquitus deo sacratos de sacra-
riis aut templis ablatos esse prout alia in dies plura voti
soluli monumenla per aream disposita essent. Accidit
etiam ut votivi, haud secus atque sepulcrales, lapides
in alium quemdam usum converterentur. Latinis porro
moribus et lingua in maximam Numidise partem et in
Mauretanias nonnisi secundo saxulo diffusis, inde se-
quitur antea Saturni nomen ignotum neque latino ser-
mone scriptos esse titulos.

Quamvis igitur omnia Saturni cultus in Africa re-
perta vestigia ad secundum et tertium p. Chr. saiculum
referenda sint, minime tamen dubium est hanc relligio-
nem sub dicione romana nequaquam exortam esse, ve-
rum contra de prioribus tcvis superesse : cujus rei tes-
tem habemus Tertullianum qui de sacerdotibus Saturni,
Augusto vel Tiberio principe, in crucem actis verba

i. Melanges de 1'Ecole franitaise de Rome, ann. 1892 (t. XII), [iag. 111.
 
Annotationen