Windelband, Wilhelm
Kuno Fischer und sein Kant: Festschrift der "Kantstudien" zum 50. Doctorjubiläum — Hamburg , Leipzig, 1897

Page: 17
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/windelband1897/0021
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
n.

Das erneuerte Doktordiplom.

Quod bonum felix faustumque sit. —
Viro nobilissimo et illustrissimo

KUNONI FISCHER,

Silesio, philosophiae doetori artiumque liberalium magistro, philosophiae
in Universitate clarissima Heidelbergensi professori publico ordinario, Magno
Duci Badensium a consiliis intimis ac supremis, nobilissimorum ordinum
insignibns ab Augustissiims Imperatoribns Begibus Principibns ornato,

qui cum ab Ordine Philosophorum Universitatis Fi'idericianae Halensis
cum Vitebergensi consociatae summos in philosophia honores impetrasset,
per dimidium saeculi in Iiis litteris eximia cum laude versatus est, inde
ab illis felicissimis ac splendidissimis doctrinae academicae initiis Heidel-
bergensibus, post quae hominum, quibus lux litterarum odio erat, machina-
tionibus aliquantisper cedere cöactus, cum Ienam domicilium transtulisset,
in Academia Thuringica maiore etiam plausu ac successu iuventuti academicae
erudiendae operam navavit, ita ut discedens apnd Optimum quemque gra-
tissimam memoriam ardentissimumque sui desiderium relinqueret, cum
aliquot annis intermissis eodem, ubi quondam tirocinium bonae spei plenum
posuerat, revocatus antiquam cathedram recuperaret, quo ex tempore per
quinque deinceps lustra inter primaria illustrissimae Universitatis Kuperto-
Carolae decora et ornamenta fuit, ac per hos omnes annos Semper et
ubique non modo unica facundia disputandique sollertia omnium politiorum
hominum admirationem sibi conciliavit, sed praecipue adulescentium litte-
rarum studiosorum animos sincero philosophiae amore verique investigandi
studio inflammavit subtilique elegantiae et pulchritudinis sensu imbuit,
neque vero minore gloria et fructu in eis, qui ipsius vivam vocem audire
nequibant, saluberrima discipliua erudiendis elaboravit promulgatis libris
doctrinae copia et ingenii acie non minus insignibus quam pura ac limpida
sermonis perspicuitate et venustate, ac potissimum quidem historiae philo-
sophiae mirum quantum attulit lucis et incrementi, cum illorum, qui antea
fuerunt in hoc litterarum genere, virorum primariorum cogitationes non
suis rationibus aut huius aetatis opinionibus metiretur, sed felici acumine
cuiusque doctrinae caput et cardinem penitus perspiceret atque inde reliqua
omnia luculentissime enarraret, denique principum poetarum Lessingii Goethii
Schilleri Shakespearii immortalia opera scriptionibus pietate ingenio elegantia
loading ...