Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Beger, Lorenz
Thesaurus Brandenburgicus Selectus (Band 1): Sive Gemmarum Et Numismatum Graecorum In Cimeliarchio Electorali Brandenburgico Elegantiorum Series — Coloniae Marchicae, 1696 [Cicognara, 2757-1] [VD17 3:607663V]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3458#0534
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5i6 NUMISMATA
Leonem
Hypfeis occidit, boum Eurypyli raptorem.
Minime,respondit DULODORU S,Jolcius enim tumulus,idem fuit ac Pelias
mons Thessalise, uti Scholiastes habet; Leonem autem, Cyrene in Myrtussa,
monte Libyes,occidisse,Callimacho memoratur. Sed haec ad propositum ni-
hil. Propius est,quod Authores,tantiim non omnes,asserunt: ab hacNympha
videlicet, Cyrenen Urbem denominatam esse; Licet enim alii a Cyre fonte no~
men deducant, uti apud Stephanum videre est, pro Nympha tamenNumisma-
ta pugnant. Mihi neutrum videtur, respondit ARCH^iOPHILUS; Tu-
tior enim Etymologia in Sacris radiat, Regum U. c.16. f.y. Tiglath Phulassar
Assyria; Rex, ad preces Achazi RegisJuds,memoratur inDamascum ascendis-
se,eam vastasse,&habitatores ejus in Cyrenen transtulisse. In Hebrso est riTp
Kira. Ita& Amos c. 9.^.7. Syri in Tp Kir. Nonne verisimile est, Gra^cos ab
hac voce Kvpctivotv nominasse, eosque secutos Latinos Cyrenen retinuisse ? Non
mea profero, sedThoma; de Pinedo, qui in do&issimis m Stephanum commen-
tariis utrumque locum citavit, addens: Adhuc hodie videri corrupta nominuve-
fiigia fuperejje, Ji ViEanovano credamits, cui CORINE dtcatur, & Baudrando,
quo tejie a Barbaris CAIROAN appeEetur.
De hodiernis nominibus,reposuit DULODORUS,nunc non inquiram.
Kupaivsw autem ab Hebr. Tp descendere, non prius credam, quam demonstra-
veris, eandem cum Cyrene fuisse. Miinsterus Kir Civitatem Assyria? statuit,
additque,quosdam n-pp Civitates exponere, utsensussit: Tranfiulit Damafce-
nos in Civitates AJfyria. Ita & teste Grotio, Hebr. rrvp Cyrene esse non pot-
est,quje sub Assynis non fuit. Josephus partem, ait, esse Medise,inquaCyrrhus
ssuvius Plinio & Ptolemaso memoratur. ita & Drusius in locum Amos: Syros
e Tp, qub translati fuerunt a Theglath Phalofar, ut habetur 2. Reg. cap. 16. s.p.
Cyrene antiquis interpretibus, non Cyrenen intelligit, qu£e ad Reges yiigypti
olim pertinuit, sed Regionem Asise,ut Beroaldus putat. Vides ARCH/EO-
PHlLE, rp in Sacris diversum plane fuisse \ Cyrene Libyes: Et licet de Nym-
pha res fabulosa videatur,surHcit tamen Gentilibus pro certa creditam,pra;ser-
tim ciim certior haftenus non apparuerit.
InCorona mentis aciem detineo,subjecitARCH./EOPHILUS,eauti in
Batto fuit insoiita, ita &inCyrene non turribus tantiim& muro insignisest, sed
& nescio quos Globulos adje&os ostendit. Globulos, respondit DULODO-
RUS, Margaritas interpretor,ideoque,uti sub turribusUrbis potentia latet,ita
sub his ejusdem divitias & elegantiam considero. Sallustius de bello Jugurthi-
no eam in rem: Cyrenenfes, inquit, magni atcjue opulentifuere. Pausanias Cyre-
nasorum Thesauros non uno in loco prsedicat: Mox Ammonem in curru: mox
Romanorum Reges, in iis memorat: mox & Battijiatuam, & ipsam in curru auri-
gam Cyrenen,Libyen autemNymphamBatto coronam imponentem; Sed quidmul-
ta? UnicumCaIlimachi,qui se a Battiadis oriundum gloriatur, de felicitate Ur-
bis suffecerit testimonium. Aperte ille in Hymno Apollinis s. 940.
OtJ^e TTOXZl TOG-' SVSIfXSV 6(\)iX(Ti\l& ToVsssit KVQCtiW
MvuoVsvo? Trporepnj dpnvMTwq.
Nec Civitati tot largitus efi commoda,quotCyren^t
Recordatm priftini raptus.
De Apolline loquitur Poeta, inquit ARCH^OPHILUS,de quoetiam
paulo ante:
SsstpT»!
 
Annotationen