Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Inscriptiones Asiae Provinciarvm Evropae Graecorvm Illyrici Latinae (pars 2volumini 3, pars posterior): Inscriptionum Illyrici Partes VI. VII. Res gestas divi Augusti. Edictum Diocletiani de pretiis rerum. Privilegia militum veteranorumque. Instrumenta Dacica comprehendens — Berolini: Georgivm Reimervm, 1873

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53375#0133
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
RAETIA

711

AVGVSTA VINDELICVM

5783 Epfach rep. 1830 in moenibus antiquis, inde translata Augustam
in museum.

IF L C L E Λ1 E N
TIS FILIAE
ATERISSAE

Contuli. Exhibent Inland 1830 n. 221 q. n. v.; Boxler Epfach 1831 p.38
et in Oberb. Archiv 1, 132 et Bair. Ann. 1833 p. 1021; Jahresber. des
0. D. Kr. 1835 p. 8 tab. 5 n. 59; Hefner n. 241; Mezger p. 47.

5784 in tectorio leviter incisa; Epfachi rep. iam dono Boxleri extat Mo-
nachi in antiquario.


Descripsi. Ed. Hefner Oberb. Arch. 6, 197 tab. 1 f. 10 et R. B. n. 361.

IV. MVN. AEL. AVGVSTAM VINDELICVM (Augsburg).

Licattiorum ad Licam fluvium (Ptol. 2, 12, 1) arx Damasia (Strab. 4,
6, 8 p. 206) num eo loco steterit, quo postea facta est Augusta Vindeli-
cum, definiri non potest; ipsam Augustam nominant Ptolemaeus (2, 13, 3.
8, 7, 4 Avyovtrra Ουινδελικώι); Rufus c. 8 (limes inter Romanos ac
barbaros ab Augusta Vindelicum per Noricum Pannonias ac Moesiam est
constitutus; sic enim liber Gothanus saec. IX aliique); laterculi Peu-
tingeranus (Augusta Vindelicum) et Antoninianus (Augusta Vindelicum
p. 232. 236. 241. 250. 258. 274); Notitia (p. 48: praepositus thesaurorum
Augustae Vindelicensis Raetiae secundae)·, Venantius Fortunatus (de vita
S. Martini 1. 4 p. 470 Luchi: pergis ad Augustam, quam Virdo Licusque
fluentant). In titulis miliariis Augusta dicitur, in reliquis modo Aug.
Vindelicum (ut in urbano C. Iulii Vettii Grut. 559, 5), modo Aelia Augusta
(ita in Wurtembergensi anni 186: T. FI. Vitalis Ael. Aug. apud Bram-
bachium n. 1617 et in Mogontiacensi anni 210 apud eundem n. 999:
Tib. lustinius Ael. Augusta Titianus et ex infra relatis in n. 5800). Augustam
nominatam esse a conditore Augusto C. Caesaris filio et coloniae loco
fuisse plerique statuunt, referentes ad eam notum locum Germaniae
Taciti c. 41: (Hermunduris) solis Germanorum non in ripa commercium,
sed penitus atque in splendidissima Raetiae provinciae colonia. Nuper ta-
men extitit qui aliter sentiret Zumptius minor (comm. epig. 1, 403) Augus-
tam contendens ab Hadriano demum conditam esse, utpote quae dicatur
Aelia, nec coloniam fuisse umquam, sed municipium appellari et in titulo
n. 5800, ubi enuntiatur nomen, et in aliis quinque pertinentibus ad cives
Augustanos (n. 5780.5787.5825.5826.5828); fieri enim vix posse, ut sub
Traiano melioris iuris fuerit quam fuit sub Hadriano, a gradu coloniae
interim ad municipii statum detrusa (cf. Geli. 16, 13). Potuit addi inter
provincias, in quibus colonias deduxisse se ipse Augustus scribit (mon.
Anc. 5, 35), Raetiam non nominari. Item quod via Claudia Augusta in
notis titulis dicitur derecta ab Altino sive a flumine Pado ad flumen
Danuvium, certe eo ducit ne Claudii quidem tempore ullum in iis par-
tibus oppidum rem publicam habens fuisse et ideo praeter consuetudinem,
sed necessario in titulis hisce caput viae poni non urbem aliquam, 'sed ipsum
flumen. Denique in titulis qui supersunt Augustae et sunt certae aetatis,
antiquissimus est n. 5807 positus tempore Pii, quod quamquam casu
potest evenisse, tamen receptam opinionem de colonia deducta eo im-
perante Augusto nequaquam commendat. Quae argumenta sane non
levia tamen quaestionem et difficillimam et gravissimam non decidunt;
obstant enim alia in partem contrariam momenti non minoris. Primum
quamquam Augustae appellatio, ubi honorifica potius quam pro nomine
est, sane potest revocari ad quemvis Augustum (ut exempli causa colonia
Nerviana Augusta Sitifensis sine dubio conditorem tam habuit solum
Nervam quam Ulpia Traiana Sarmizegetusa unum Traianum), tamen
oppida, in quibus nominis proprii locum obtinet, quales sunt Augustae
Rauracorum, Taurinorum, Trevirorum, Emerita, Praetoria, quod sciam
omnia condita sunt ab eo Augusto, cui ea appellatio non honoris tan-
tum, sed nominis quoque loco fuit, eamque differentiam rationem habere
quivis intellegit. Deinde quod posuit Zumptius apud Tacitum non
Augustam intellegi, sed Tridentum, primum ineptum est; nam ripa Da-

nuvii tam recte opponitur Augustae quam perperam Tridento et parum
credibile Hermunduros Alpes transcendisse, ut non Veronae vel Mediolani,
sed in oppidulo illo negotiarentur. Deinde refellunt id testes et plurimi
et gravissimi et consentientes; nam Tridentum non Raetiae, sed ipsi Italiae
adscribunt non Ptolemaeus solum (3, 1, 31), qui tribuit Cenomanis, sed
etiam antiquiores Tacito auctores lustinus 20, 5, 8, qui adscribit Gallis
Cisalpinis, et Plinius 3, 19, 130, qui recenset in regione Italiae decima
(nam Raeticum oppidum dicit utpote a Raetis conditum, non ut comprehen-
sam provincia Raetia, sicut statim Veronam ait oppidum esse Raetorum
et Euganeorum), denique Phlego in fr. 83 referens quaedam ex actis anni
p. Chr. 83 de muliere diro πολεως Ύξΐ8εντου τη» ’ΐτ«λ«ας·. Quapropter
de Tridento apud Tacitum cogitari non debet. Contra ad Augustam
cum ipsa natura locorum ducit, cum et sit in Raetia mediterranea
et non ita longe distet a ripa, tum quod fuit omnino aetate Taciti,
cum nomen eam traxisse demonstraverimus a primo Augusto. Denique
quod rem decidit, constat meliore aetate nullum civium Romanorum oppi-
dum in universa Raetia extitisse praeter unam Augustam, unde etiam
facile explicatur nominis apud Tacitum omissio. — Itaque cum ex una
parte in dubium vocari non possit Augustum eo coloniam deduxisse nullam
et oppidum, de quo agitur, rei publicae formam ab Hadriano demum
accepisse, e contrario autem nomen oppidi Romanum mere non solum in-
dicet originem item Romanam, sed etiam proficisci videatur ab ipso
Augusto C. Caesaris filio, praeterea etiam via eo imperante facta ad Da-
nuvium et ab ipsius nomine nuncupata flagitet quodammodo etiam ali-
quod oppidum, quod ibi pro termino esset, denique Taciti verba ad aliud
oppidum nullum referri possint praeter Augustam, hoc unum restat, ut
ponamus Drusum, cum viam illam Augustam aperiret, oppido in his parti-
bus deficiente secundum consuetudinem forum ad eam condidisse et a
nomine eius, cuius auspiciis via fieret, nuncupasse. Quod oppidum cum
rem publicam non haberet, sed incolas cives Romanos essetque
originis Romanae, Augusta denique vulgo diceretur suppresso fori vo-
cabulo, Tacitus rei naturam magis quam iuris proprietatem secutus
coloniam appellavit, cum non esset nisi vicus in modum coloniae extruc-
tus ad exemplum Nauporti in finibus Pannoniae et Italiae aliorumque
similium. — Ceterum ad Hadrianum spectant sine dubio tegulae quae
reperiri solent Augustae (n. 6002) inscriptae f(iglinae) C(aesaris) n(ostri),
cum praesertim similes eruderentur Mursae (v. n. 3774), quam constat
ab eodem imperatore conditam esse. Nominantur in titulis Augustanis
quattuor vir ales (n. 5825), sacerdotales viri (n. 5826) et feminae
(n. 5827), seviri Augustales (n. 5797. 5824), contubernium Marticultorum
(n. 5790). Praeterea nota negotiatores complures in titulis memoratos
(artis) vestiariae et lintiariae n. 5800, vestiarium n. 5816, artis purpurariae
n. 5824, artis cretariae et flaturariae sigillariae n. 5833; item Gallos non
paucos ibi consistentes Trevirum n. 5797, Lugudunensem n. 5832, Bitu-
rigem n. 5831, cum Norici inveniantur nulli. Denique praesidum Raetiae
et principalium legionis III Italicae tituli passim meminerunt. — Cum
Augustanis contribui titulos repertos in vicis proximis Schmiechen Stadt-
bergen Bergheim Goggingen Pfersee Kriegshaber Oberhausen Gersthofen.
 
Annotationen