Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Inscriptiones Asiae Provinciarvm Evropae Graecorvm Illyrici Latinae (pars 2volumini 3, pars posterior): Inscriptionum Illyrici Partes VI. VII. Res gestas divi Augusti. Edictum Diocletiani de pretiis rerum. Privilegia militum veteranorumque. Instrumenta Dacica comprehendens — Berolini: Georgivm Reimervm, 1873

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53375#0191
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
RES GESTAE

DIVI AUGUSTI
EX MONVMENTIS ANCYRANO ET APOLLONIENSI.

Indicem rerum a se gestarum, quem a se conscriptum Augustus
testamento incidi iussit in aheneis tabulis, quae ante mausoleum statueren-
tur (Sueton. Aug. 101), nos traditum habemus incisum parietibus Cae-
sareorum duorum Ancyrani in Galatia et Apolloniensis in Pisidia. Nam
aedificium id Ancyrae, in cuius parietibus legitur, ^ε/3ασ·τε7ον appellatur
in titulo C. I. Gr. n. 4039, cum proprie fuisse aedem divi Augusti et
urbis Romae monstret titulus modo citatus in anta eius adhuc prostans

sic incipiens: Γαλατουρ [τ]ο [κοινοί] | [ίε]αασ·αμεΐΌΡ | θεω Σε/3ασ·τω | και
&εα 'Ρωμγ. — Similis omnino fuit aedes altera, quam hoc indice con-
scriptam fuisse constat, Apolloniensium. Nam legitur ibi supra in-
dicem titulus qui sequitur (C. I. Gr. n. 3971) non ad indicem ullo modo
pertinens, sed ipsius aedis, post imperfecta aliorum temptamina sic nu-
per a Waddingtonio (ad syll. Lebasianae vol. III n. 1194) et perite
descriptus et scite expletus.

[Τους κοινούς ιταιτ^οας] και ίδιους θεούς Τ£ε/3ασ-τούς και τούς τταΐδας αυτ[ω]μ [’Α,πολλωνιατών Αυκίωυ ό δήμος]
[Γα/ω Καίταξί Γεομ]«ρ«κω Ύιβεξίω Καίτα^ι [θεω Σεβαστώ θεα Ιουλία Δοουτω Χευκιγ Καίθαοί]

lam videamus, duo exempla quinam reppererint et descripserint et quibus subsidiis haec editio adornata sit.

I. MONVMENTVM ANCYRANVM.

Aedes Romae et Augusti Ancyrae adhuc superstes medio aevo in
ecclesiam Christianam conversa fuit (Tournefort 3, 316; Texier 1, 173),
pertinuit autem inde a saeculo XV pertinetque hodie ad moscheam
Hadschi Beiram, per aliquod tempus coemeterii loco a Tureis usur-
pata. Describunt eam praesertim Tournefort (voyage du Levant 3, 315
ed. Lugdun. 1717); Kinneir (journey through Asia minor Londini 1818
p. 70); Gul. Hamilton (researches in Asia minor Londini 1842 1, 420);
Texier (description de VAsie mineure Parisiis 1839 sq. 1 p. 173 sq.), ex
quibus Tournefortius in tabella una et Texierius in tabulis sex (64—69)
aedificii formam depinxerunt. Nos aedificio describendo non immoramur,
cum quod ea res provinciae nostrae fines egreditur neque pertinet ad
ipsam inscriptionem recte tractandam, tum quod nuper a duobus viris
optime de hoc monumento meritis Georgio Perrot et Edmundo Guillaume
cum summa cura aut edita iam est aedificii descriptio et delineatio in
splendido opere exploration archeologique de la Galatie et de la Bithynie
(v. p. 243 seq.) aut certe propediem prodibit. Sufficiet adnotavisse
in: parietibus aedis olim hexastyli, quae tota facta est ex marmore albo,
legi indicem tam Latine quam Graece, et Latine quidem intus in vesti-
bulo iuxta portam, per quam a via in id ingredimur, sex paginis bi-
pertitum, ut tres paginae priores sint in anta ingredienti a laeva, e
III

regione in anta ad dextram tres posteriores, Graece autem extrinsecus
in muro cellae paginis novendecim iuxta positis. Sub paginis Graecis
decima et undecima duo versus adsunt adseripto anno mundi /<Hc, id
est opinor 6535 sivi Christi 1042/3, quos utpote nullo modo pertinentes
ad commentarium Augusti in hac editione non repetivi. Ex saxis, in
quibus titulus incisus est, nullum periit, quamquam superficies eorum
multis locis damnum passa est, maxime in compagibus; quae cava, facta
superficie dissoluta et decidente, etiam tabulae demonstrant. Exempli
Latini paginae laterculi prioris cum titulum praescriptum habeant, octo
versibus breviores sunt quam posterioris; praeterea paginarum tertiae
et sextae ima pars vacua remansit. Versus habet in universum 285
(46+46+42+54+54+43) praeter praescriptionem. Exempli Graeci
paginae habent versus undevicesima semiplena undecim, quinta viginti
duas, prima secunda tertia quarta sexta ternos et vicenos, reliquae (nisi
quod nona latet) quaternos et vicenos; praescriptio uno versu comprehensa
pervenit a prima pagina ad septimam decimam. Fiunt versus exempli
Graeci omnes excepta inscriptione, computata etiam nona pagina, 436,
ut in universum versus Latinus respondeat Graeco versui uni semis,
pagina Graeca versibus Latinis sedecim. Elementa habent versus La-
tini plus minus sexagena, Graeci inter tricena et quadragena.
97
 
Annotationen