Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Inscriptiones Asiae Provinciarvm Evropae Graecorvm Illyrici Latinae (pars 2volumini 3, pars posterior): Inscriptionum Illyrici Partes VI. VII. Res gestas divi Augusti. Edictum Diocletiani de pretiis rerum. Privilegia militum veteranorumque. Instrumenta Dacica comprehendens — Berolini: Georgivm Reimervm, 1873

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53375#0164
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
INSTRVMENTVM RELIQVVM
REPERTVM IN PANNONIIS DVABVS NORICO RAETIA.

Inscriptiones cum hodie constet ordinandas esse maxime secundum loca,
ubi prodierunt, excipiendae sunt ab hac lege cum ita comparatae, ut facile
moveantur neque ulla certa ratione ad eum locum pertineant, ubi forte
eruderantur, tum maxime formis expressae pluribus exemplis, quae
nisi iunctim tractantur, tam per inanes repetitiones quam per
errorum multiplicationes studia haec gravi damno afficiuntur. Quae-
nam autem genera quatenus excipiantur ut intellegamus, fines circum-
spiciendi sunt, quibus singula genera continentur. Ita tegulae, quod
genus est in hoc ordine omnium primarium et ad publica Romanorum
instituta cognoscenda longe utilissimum, locorum ordinem neque totum
recipiunt neque plane ab eo abhorrent. Nam militares, quae ut utilitate
ita in provinciis etiam numero longe praevalent, cum constet non com-
mercii causa factas esse, sed solis castris castellisve publice aedificandis
inserviisse, sua natura intra provinciarum fines continentur; reliquae autem
propter vecturae impensas non minimas certe in mediterraneis partibus
ne territoriorum quidem fines egredi solent, ut cernitur maxime in No-
ricis. Quapropter ut ii, qui tegulas recensent secundum vicos pagosve,
ubi prodierunt, non consultius faciunt quam faceret denarios Coloniae re-
pertos secernens ab eruderatis ad Bonnam, et a taediis et molestiis eas
recte digerendi ita se liberant, ut qui syllogis utuntur iisdem onerentur, ita
provinciis suae cuique tegulae adscribi et potuerunt et debuerunt. Aliter
autem evenit in supellectile reliqua, quae, ut verum dicam, corporum
fines tota egreditur et tum demum salva erit et vere utilis, ubi ad ex-
emplum nummorum corporibus exempta singillatim secundum genera
tractabitur. Cuius tractationis idoneum exemplum nuper dedit Gro-
tefendius compositis et inter se collatis sigillis medicorum oculariorum,
nec quisquam opinor negabit similiter tractanda esse pondera exagia-
que et signacula aerea et vascula cretacea similiaque reliqua omnia, modo
ratione et consilio id fiat et tale inceptum qui suscipiunt, ante recto et
certo iudicio explorarint, quid in singulis fieri et possit et debeat. Ita
vasculis inscripta qui nuper tractaverunt, alii eo nomine peccarunt, quod
genera confuderunt sua natura separata, alii ne ad regiones quidem atten-
derunt, quibus cum negotiatio artis cretariae olim contineretur, nos quo-
que in iis digerendis necessario continemur. Nam primum omnino sepa-
randa sunt vasculis inscripta ab iis quae in lucernis amphorarumque ansis
leguntur, cum usus doceat lucernas amphoras que nequaquam venire ex
officinis vasculariorum, neque nomina solum differant, sed etiam nominum
ratio. Scilicet nulla extat inscriptio lucernaria vel amphoraria, quae
habeat nomina sive ingenuorum sive servorum nisi mere Latina, cum in
vasculis abundent Gallica; quod ni fallor explicandum est ex ipsa nego-
tiandi et fabricandi diversitate. Lucernae maxime cum artem si non
magnam, certe maiorem quam vascula requirerent, videntur ita in com-
mercio fuisse, ut formae venirent easque ex maioribus officinis vascularii
vulgares sibi compararent. Quae formae et ipsae passim, maxime
Savariae eruderantur, ubi Bitnitzius vir peritissimus et per multos
annos rebus antiquis colligendis intentus narravit mihi in sepulcro
quodam repertas esse formas eiusmodi complures, alias simplices,
alias ornatas, alias brachiorum quinque, alias duorum, in his duas cum
nominibus figulorum agilis f et fortasse vibivs; praeterea Pestini in

museo eiusmodi formas lucernarias vidi delatas eo Savaria cum nomini-
bus inscriptis fortis et cresces. Ita explicatur, cur, cum lucernae in-
scriptae ipsae numero non multum cedant vasculis inscriptis, tamen nomina
figulorum in his longe plura legantur quam in illis, item lucernas vul-
gares, ut inscriptas fortis et cresces, cur eo numero servent musea,
ut iam vix adspiciantur, contra vascula etiam maxime vulgaria tamen
prae lucernis his raro offendantur. Quare qui haec ita digerunt, ut ne
enuntient quidem in inscriptionibus recensendis, ex quo genere vasorum
singulae veniant, ii non tam ordinant monumenta quam male confundunt sua
natura dissimilia et diversa. Immo fortasse etiam ultra progrediendum est
separandis vasculis ornatis, quae opificum nomina extrinsecus habent
supra ornamenta vel iis interposita, a simplicibus et nudis, quae vascu-
lariorum nomina impressa habent intus in imo vasculo. — Deinde etsi
verum est haec non recte ordinari per provincias, tamen magnopere
errant, qui propterea a locis distinguendis plane abstinent ; nam pleraque
et maximi momenti genera, praesertim lucernae et vascula, ita comparata
sunt, ut in Britannia Gallia Germania Illyrico non differant et recte
componantur, differant autem quae reperiuntur in Italia et in Hispania.
Ita lucernariae inscriptiones in Italia (cis Padum certe) repertae non solum
nomina proponunt diversa, sed etiam genere nominis enuntiandi differunt; nam
cum inter nostras has vix ulla reperiatur, quae habeat tria nomina plenius
quam tribus litteris indicata, e contrario inscriptiones tales, quales sunt
c · oppi · res, c COR vrs, L caec sae, L fabric masc, in Italicis prae-
valent; quae diversitas fortasse cum ea coniuncta est, quod artifices
lucernarum nostrarum plerumque utuntur litteris grandibus, Italici autem
minutis et saepe pusillis. Similiter Arretinorum vasculorum inscriptiones
notae eae et certae cum frequenter prodeant in Italia et Hispania,
eius generis nullam novi a septentrione Alpium vel Pyrenaeorum erude-
ratam. Quare qui nuperrime haec composuit Schuermansius dum urbana
Fabrettii Fabroniique Arretina cum Gallicis suis et Britannicis com-
miscet, quod hactenus recte instituerat Froehnerus male turbavit neque
omnino perpendit, dimidium toto quantopere praestet. Sed ei, qui hanc
partem disciplinae nostrae pusillam eam nec tamen contemnendam ali-
quando fundabit, hoc maxime tenendum erit lucernarum vasculorum que recen-
sum perfici non posse amanuensis calamo forcipibusque, sed opus esse
ipsorum archetyporum per musea dispersorum accurata pertractatione
et docta lectione. Nam cum multa exempla extent ita corrupta, ut
recte et plene legi nequeant, praeterea descriptores in hoc genere etiam
saepius quam alibi peccaverint, non ita res instituenda est, ut bona mala certa
incerta similia dissimilia longo ordine recenseas tam numero syllogae
aucto quam utilitate eius imminuta, sed ut indubia et proba secernas,
minores differentias nec neglegas nec propter eas in infinitum articulos
augeas, denique quae multa et perita ipsarum testarum inspectione tolli
nequeunt corruptelae, iis vitiatas inscriptiones in appendicem abicias et
ab iis lectorem cavere doceas; ut omnino id ipsum, quod in nummis
dudum perfectum est, in hoc quoque non pari, sed simili negotio ali-
quando adsequamur. — Nos magni operis legibus conclusi cum de tali
proposito ne cogitare quidem possemus, tamen non propterea lici-
tum esse nobis putavimus minutas has reliquias colligendi laborem
 
Annotationen