SVMMARIVM PRIVILEGIORVM SVPRA RELATORVM.
I. LEGES DE CIVITATE ET CONVBIO VETEEANORVM.
Ius civitatis Romanae, item ius conubii ut liberae rei publicae Ro-
manae aetate non dabantur nisi populi iussu, ita aetate posteriore
imperatores fuerunt, qui eius modi beneficia tam populis universis tri-
buebant quam viritim indulgerent. Ex illo genere inter alia multa
allegabo edictum Claudii Augusti a. p. Chr. 46, quo Anaunos, quam-
quam non nimium firmam habentes civitatis Romanae originem, tamen
in eo iure, in quo esse se existimaverunt, beneficio suo permanere pa-
titur (Herm. 4, 103), ex hoc epistulas Plinii ad Traianum 5. 6. 7,
quibus Aegyptio homini civitatem Romanam impetrat, et quod scribit
Suetonius Ner. 12: (Nero ephebis) post editam operam (in scaena)
diplomata civitatis Romanae singulis obtulit, et titulum Celeianum supra
n. 5232: C. lulius Vepo donatus civitate Romana viritim et inmunitate
ab divo Aug. similemque repertum in Lusitania vol. II n. 159:
P. Cornelio Qfiuir.') Macro viritim a divo Claudio civitate donato.
Sed eiusmodi beneficia cum plerumque conferrentur per edictum
epistulam ve, quae eius generis concedebantur veteranis tabellae quas
supra composuimus declarant in aere incidi solita esse et omnino
publicata ea forma, quae sollemnis fuit in legibus plebive scitis neque
umquam ad senatus consulta imperatorumque constitutiones translata
est (v. quae dixi in annal. inst. arch. 1858 p. 197). Nimirum cum
beneficia illa tam popularia quam viritim tributa nitantur omnino eo,
quod quidquid imperator constituit ratum est, privilegia civitatis conu-
biique concessa veteranis proficisci videntur ex consuetudine, quae iam
extremis certe rei publicae liberae temporibus obtinuit, ut imperatori-
bus potestas esset peregrinos singillatim civitate donandi. Hoc ius in
iis qui coloniam deducturi erant antiquissimum est; sic beneficio III viri
cuiusdam coloniae deducendae iam a. u. c. 570 Ennius poeta ad civi-
tatem Romanam pervenit (Cic. Brut. 20, 79 coli. Livio 39, 44) simili-
terque a. u. c. 654 lege Appuleia C. Mario permissum est, ut in sin-
gulas colonias quas deducturus erat ternos cives Romanos facere posset
(Cic. pro Balbo 21, 48). Ad imperatores translatum est primum,
quod sciamus, a. u. c. 682 lege Gellia et Cornelia, quae sanxit, ut
cives Romani essent a Cn. Pompeio de consilii sententia singillatim
civitate donati (1. c. 8, 19. 14, 32). Eiusmodi civitatis datio cum ita
acciperetur, quasi per eum cui id ius dederat civitatem donaret po-
pulus, legis loco habita est non rogatae quidem, sed datae (v. com-
mentarium meum de legibus Salpens. et Malae, p. 394) itemque
atque lex plebive scitum in aere incisa publice proponebatur. Qua
de re testis est Cicero (ad fam. 13, 36) scribens Caesarem tabulam,
in qua nomina civitate donatorum incisa essent, revelli iussisse (cf. Phi-
lipp. 2, 36, 92). Ita vel eo tempore, quo leges rogari desierant, in
veteranorum privilegiis vetusta consuetudo legum dandarum durabat,
potestque Plinius de his ipsis cogitavisse, ubi commemorat (h. n. 34,
9, 99) tabulas aereas, in quibus publicae constitutiones inciduntur. Ita-
que non sine idonea causa in tabellis quas habemus omnibus allegatur
tabula aenea in publico loco aliquo proposita, ex qua id de quo agitur
exemplum descriptum sit; scilicet ut intellegatur agi de lege publica
populi Romani. Immo alibi docui (in annal. inst. arch. 1858 p. 202
cf. Bullettino dell’ inst. 1845 p. 119) privilegia haec, antequam Domi-
tianus iis locum adsignaret in templo divi Augusti ad Palatium, pro-
poni solita esse in Capitolio ad aedem Fidei populi Romani locisve
proximis ut reliquas leges spectantes ad ius quod esset inter populum
Romanum peregrinosque. — Ceterum tabulae hae etsi recte legibus
publicis adnumerantur, tamen vel ex iis quae diximus colligitur pari
iure referri inter constitutiones principum. Recte igitur Gaius (1, 57),
quas nos leges esse demonstravimus, sub nomine principalium consti-
tutionum allegavit.
Ex ipsis legibus frustula duo ad nos pervenerunt propterea, quod
diplomata n. LII a. 243 et n. LIV a. 248 exarata sunt in ipsis laminis
iis, in quibus eiusdem generis leges olim incisae fuerunt, revulsis postea
et dissectis et ita rescriptis, ut primitivae scripturae pars remaneret.
Leges plerumque ita scriptae sunt, ut timperator inducatur tertia
persona: imperator . . . iis quorum nomina subscripta sunt . . . dedit;
constitutiones tamen quae pertinent ad praetorianos primo casu per-
scriptae sic: imperator . . . nomina . . . militum . . . subieci, . . .
quibus . . . ius tribuo vel tribui ad edicti formam accedunt. Praeterea
ex modo dictis intellegitur primum imperatorem brevi et sollemni
exordio beneficium enuntiasse, deinde subiecisse laterculum eorum,
ad quos id pertineret, ordinatum secundum militum numeros adserip-
tisque officiis militaribus eatenus certe, ut centuriones similesque prin-
cipales a gregalibus segregarentur. Duo de quibus diximus archety-
porum frustula ad eius generis laterculos pertinuerunt.
II. EXEMPLA EX LEGIBVS EXPRESSA.
Tabellae quae supersunt ipsae dicunt descriptas se esse ex legibus
iis, de quibus diximus. Quo tempore exempla facta sint etsi ex ipsis
non apparet, cum annum diemque recognitionis non enuntient, tamen
et per se consentaneum est et scripturae genere et maxime testium
nominibus aequabiliter secundum tempora redeuntibus confirmatur ple-
raque certe ipsis legibus non multum aetate cedere. Probabiliter
tamen Buechelerus (de Ti. Claudio grammatico p. 31) diploma η. I,
quod diem habet 52 Dec. 11, statuit perscriptum esse post a. 54 Oct. 12,
quo Claudius obiit, cum elementa Claudiana in eo diplomate nulla repe-
riantur. — Ex eadem lege proficiscuntur binae tabellae Galbae η. IV. V,
Traiani η. XXVII. XXVIII, Pii n. XLII. XLIII. Supersunt igitur in
LA III diptychis iis, quae plus minus integra aetatem tulerunt, reliquiae
legum eiusmodi sex et quinquaginta; nam n. LVI bis numerandum est,
cum error quadratarii duarum legum excerpta miscuerit. His ubi addes
duorum archetyporum fragmenta n. LII. LIV, de quibus supra diximus,
octo et quinquaginta legum reliquias hodie habemus.
Apographa quae habemus cum in usum privatorum fierent, quorum
non intererat nisi eum qui ad ipsos pertineret locum descriptum habere,
ita facta sunt omnia, ut exordium legis describeretur totum, deinde
subiceretur id nomen quod forte requirebatur cum personis coniunctis
praescripta rubrica militari. Id optime declarant allegationes tres tabu-
larum η. III: pag. II kap. XVI et η. VI: 1.1 pag. V loc. XXXXVI et
n.VII: tab.Ipag. II loc. XXXXIIII, neque aliter indicandum de reliquis,
quamquam locum eae non declarant. Quam ob rem, ubi extant plura
apographa ex eadem tabula repetita (vide supra), exordium idem est,
nomen veterani diversum.