Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Inscriptiones Asiae Provinciarvm Evropae Graecorvm Illyrici Latinae (pars 2volumini 3, pars posterior): Inscriptionum Illyrici Partes VI. VII. Res gestas divi Augusti. Edictum Diocletiani de pretiis rerum. Privilegia militum veteranorumque. Instrumenta Dacica comprehendens — Berolini: Georgivm Reimervm, 1873

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.53375#0324
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
SVMMARIVM PRIVILEGIORVM

903

VETERANIS DATORVM

Scripta sunt apographa in aere omnia sicut archetypa, quod casu
factum esse non crediderim, immo usum obtinuisse, ut aenearum ta-
bularum exempla item in aere perscriberentur. Qui si non obtinuisset,
sed qui has tabellas sibi parabant sponte sua aes elegissent, certe
praeter veteranorum privilegia alia quoque non pauca documenta ad
privatorum utilitatem pertinentia haberemus in aere incisa; quae cum
pro privilegiorum numero rarissima sint, singulare quid in illis obti-
nuerit necesse est.
Praeterea apographa haec facta sunt secundum iuris regulam notis-
simam, ubicumque iudici probandum esset aliquid ita dictum factumve
scriptum ve esse, ut septem cives Romani adhiberentur ad audiendum
vel videndum vel recognoscendum, iique cum id de quo agebatur vel
audissent vel vidissent vel recognovissent, rei testatio in scriptum re-
dacta sigillis eorum ita clauderetur, ut integris iis scriptura mutari
non posset, iisque sigillis signatorum nomina adscriberentur, ut cuius
esset quodvis sigillum constaret. Ea sigilla deinde praesente iudice
agnoscebantur et probabantur. Nos huic consuetudini non immorabimur,
cum horum exemplorum nequaquam propria sit, sed orsa a testamento
per aes et libram concepto et in scripturam redacto posteriore aetate
ad cuiusvis generis documenta pertineat; pauca tantum adiciemus ad
hasce tabulas recte aestimandas aut necessaria aut certe utilia.
Ex huius generis instrumentis unum idque omnium fere recentissi-
mum n. LVII a. 298 exemplum legis semel tantum proponit neque si-
gillis ullis umquam videtur clausum fuisse. In reliquis omnibus
distinguenda est scriptura, ut ait Paulus rec. sent. 5, 25, 6, exte-
rior ab interiore, quarum illa cuivis pateat, haec non appareat nisi
resignatis tabellis. Initio extrinsecus scribebantur testium nomina sola,
intus instrumentum ipsum, idque mansit in testamento; at in exemplis
descriptis et recognitis postea obtinuit, ut quod intus scriptum erat,
denuo extrinsecus perscriberetur, ut etiam non resignatis tabulis quid
intus scriptum esset intellegeretur. Eam consuetudinem diplomata
haec uno illo excepto sequuntur, quamquam in n. LVI interior scrip-
tura exteriori non respondet errore fabrili exemplis duobus permutatis
(cf. Borghesi opp. 4, 320 seq.). Requirebantur autem, ut scriptura
claudi posset, duae minimum tabellae magnitudine pares; quem tabel-
larum numerum haec instrumenta numquam excedunt, cum brevissimae
legi et uni capiti ex nominum laterculis delecto duarum paginarum
spatium satis sufficeret. Tabellae hae deinde ligandae erant filo
eoque secundum consuetudinem etiam senatus consulto confirmatam non
solum circumiecto tabulis, sed per ipsas tabulas traiecto ad id medias
perforatas. Unde aetate meliore singulae tabellae quaterna foramina
ostendunt, quorum binis (1. 2) iungerentur, binis (3. 4) clauderentur,
ad hanc formam *)

0.15 — 0.16 metr.

IMP

tabella prior.
4 0

©2

tabella posterior.

0.15 — 0.16 metr.

i) Mensuras adscripsimus desumptas ex tabellis Vespasiani η. VII et Traiani
n. XXL XXIV. XXVI, quibus reliquae in universum certe respondent. Accura-
tius rem persequi non est Imius loci.

Post Pium tamen tabellae scriptae bina tantum foramina habent, scilicet
media destinata filo ad signa recipienda inserendo, carent autem fora-
minibus iuncturae aptis (v. e. c. n. XLIX. LI. LII. LIV), et potuerunt
sane diptycha etiam solo filo illo sine anulis claudi. — Perforatas esse
tabellas ante quam perscriberentur et ratio suadet et ipsa res ostendit;
nam qui tabulas scripserunt eos videmus foramina ante facta evitavisse,
neque umquam litterae in iis perierunt exceptis duabus tabulis η. XXVI
a. 113/4 et n. XLIX a. 216, ubi in parte interiore contrarium evenit,
cum exterior scriptura hic quoque manserit illaesa.
lunctura tabularum quamdiu obtinuit, effecta est anulis aeneis duobus
quae foraminibus insererentur; quales qui adsunt in tabellis bibliothecae
nostrae η. VII, videntur et ipsi antiqui esse. Clausae esse videntur
tabulae filo non ex lino facto, sed item ex aere ferro ve; certe ta-
lium filorum vestigia saepe reperta sunt diptychis inhaerentia (vide
quae de filis iis attulimus ad η. XXIV. XXVI). Quod in lino senatus
consultum requirit, ut triplex sit i) 2), id ad fila ferrea quoque pervenire
usus docuit; filum enim auctores testantur ad η. XXIV tripliciter tortum
fuisse, ad η. XXVI plurifariam tortum. — Eius fili partes extremas in
nodum coiisse eo loco, ubi sigilla olim fuerunt, inter nomina signa-
torum vacuo relicto Christius demonstravit (vide ad n. XXIV); ipsae
cerae filo olim impositae etsi nusquam servatae sunt, vestigium earum
idem agnovit in spatio illo, ubi per largitudinem m. 0.02 aeris super-
ficies diversam speciem prae se ferebat minus corrosam, omnino propter
ceras. — Denique secundum ea quae ad η. XXIV observavit idem
vir diligentissimus et peritissimus, probabile est ceras defensas
fuisse tamquam theca aliqua, quae constaret lamellis duabus utrim-
que ad signa adplumbatis tertiaque tenuiore inter eas inserta et super
sigilla extensa. — Diptychum η. XXXVI inventum est cista lignea
inclusum.
Scriptura interior disponi solet aequabiliter per utramque tabellam.
Tertio saeculo tamen interdum altera tabula vel tota (ut n. LIV)
vel paene tota (ut n. LII) omittebatur, fortasse ut ita in ea aere ante
scripto uti possent compendii causa; sic enim diptychi non quattuor,
sed tres tantum paginae scripturam habebant. Tabellae non iuxta
ponuntur, sed altera infra alteram, ut uno tenore universa scriptura
decurrat.
Exterior scriptura constitutionis exemplum habere solet in tabella
ea quae continet interioris scripturae partem priorem, testium nomina
in ea quae intus continet posteriorem; contraria ordinatio non re-
peritur nisi in diptycho η. XXX. Huius exempli versus aliter di-
recti sunt atque interioris. Nempe cum scriptura omnis ita institui
soleat, ut ea quadri pars quae brevior est versum efficiat, in scriptura
interiore cum duae tabellae unius quadri loco sint, qui ibi angustior
margo est, idem latior esse invenitur in scriptura exteriore instru-
menti iam plicati. Unde foraminum dispositio in exteriore exemplo
aut haec est:

0.12 metr.

IMP

40



2) Paulus 5, 25, 6: amplissimus ordo decrevit . . . tabulas . . . ita signari, ut
in summa marginis ad mediam partem perforatae triplici lino constringantur. Minus
accurate Suetonius Ner. 17: adversus falsarios tunc primum repertum, ne tabidae
nisi pertusae ac ter lino per foramina traiecto obsignarentur.
 
Annotationen