Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Inscriptiones Asiae Provinciarvm Evropae Graecorvm Illyrici Latinae (pars 2volumini 3, pars posterior): Inscriptionum Illyrici Partes VI. VII. Res gestas divi Augusti. Edictum Diocletiani de pretiis rerum. Privilegia militum veteranorumque. Instrumenta Dacica comprehendens — Berolini: Georgivm Reimervm, 1873

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53375#0223
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
EDICTVM DIOCLETIANI ET COLLEGAKVM
I>E PRETIIS REBVM VENALIVM
ANN. P. CHR. CCCI.

Edicti Diocletiani de pretiis rerum venalium cum pariter atque Augusti
de rebus suis commentarii plura exempla ad nos pervenerint, placuit
haec quoque coniuncta proponere magis quam suis locis singulas par-
ticulas exhibere. Cuius edicti ad duo plurave eius exempla factas
editiones curaverunt viri docti hi qui sequuntur; nam singula exemplaria
quinam descripserint et seorsum ediderint, infra suis locis declaravimus.
1. Guil. Martinus Leake in commentario on an Edict of Diocletian, fixing
a Maximum of prices throughout the Roman Empire lecto a. 1826 Mart. 1,
edito in Transactions of the Royal society of literature of the United
Kingdom vol. 1 parte 1 (Londini 1827. 4.) p. 181 — 204. Usus est
exemplis duobus Aegyptiaco, cuius ectypum hahuit a Vescovalio, et
Stratonicensi secundum Sherardum et Bankesium. Ex Leakio repetivit
edictum Ernestus Spangenberg in antiquitatis Romanae monumentis
legalibus (Berolini 1830. 8.) app. p. 1—23.
2. Hieronymus Amati in commentario la grande iscrizione di Stratonicea
ossia Γ editto degli imperatori Diocleziano e Massimiano contro gV incettatori
ed i monopolisti, reso intiero per la prima volta e preparato a piena
illustrazione dal Sig. Luigi Vescovali inserto ephemeridi Giornale Arcadico

vol. XXXIII (Romae 1827. 8.) p. 41 — 65 editionem coepit adiutus a
Borghesio (cf. epistula eius ad Amatium scr. 1825 lun. 13 opp. 6, 284),
sed non processit ultra praefationem. Adhibuit exempla eadem duo.
3. Angelus Mai in scriptorum veterum novae collectionis vol. V
(Romae 1831. 4.) p. 296 — 315, unde repetivit Zellius Handb. der rom.
Epigraphik 1, 309 seq. Adhibuit exempla eadem duo.
4. Ipse edidi in actis societatis Saxonicae (Berichte der sachsischen
Gesellschaft der Wissenschaften vol. 3 a. 1851 p. 1—80 cum additamento
p. 383 — 400). Adhibui exempla quinque Aegyptiacum Stratonicense
Aezaniticum Mylasenum Geronthraeum, item in additamento sextum
Carystium prius. Editionem meam repetivit Haenelius in corpore legum
ab imp. Romanis latarum (Lipsiae 1857. 4.) p. 175—180; item edicti
praescriptionem Henzenus in syll. n. 5560.
5. Waddingtonius in commentariis ad Lebasii inscriptionum volumen
tertium p. 145 — 191, item seorsum: Edit de Diocletien etablissant le
maximum dans VEmpire Romain (Parisiis 1864. fol. pp. 47). Adhibuit
praeter exempla a me usurpata Megarense et fragmenta Lebadiaca.

III

101
 
Annotationen