Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
V 233 — 300

19

Diuitis optata praesentia turbida rostris
Adparet. conclamat inops: succurrite ciues,
Ciuis adest uiolentus atrox mea fata requirens
Quem nihil offendi nisi quod sum pauper honestus.
270 Ecce triumphalis, metuendum, dextera, ferrum
Id quod in hostiles iugulos ex urbe tulisti,
In patria reuocare uelis? ne uiscera matris
Transadigas gladio, laceres ne membra parentis
Quae te palmiferis docuit concurrere telis.
275 Parce precor, ferrata manus, ciuilia colla
Ne ferias quae mucro tuus defendit ab hoste.
Sit pudor atque nefas extinguere proelia campo
Et mortes transferre foro, lamenta minora [p. 20J
Credimus auditu, dolor est spectare cadentem,
280 Funera siue oculis uiuum uidisse cadauer
Cum gemit et moriens tremibundos palpitat artus.
Mugitus quos ille dabit per moenia pauper,
Cum uulgo spectante cadet, cum membra cruore
Perfundat moribunda, solo cum mordet arenam.
285 Anguibus implicitum credas Laoconta gementem.
Sic decet ut fortis lassos ut diues egentes,
Ciues ciuis ames, aut sic defenditur insons ?
Si uocem simulacra darent, tua signa rogarent
Et dolor ista daret deflendis uerba querelis:
290 ' Dic iuuenis diues, patriae dic fortis amator,
Si pauper reus est, tua quid peccauit imago
Uirtutis monumenta tuae, quid testis honorum
Temnitur et patriae foedantur moenia nostrae? ’
Haec simulacrorum uox est, patriaeque gementis
295 Audi uerba tuae c merito te laeta creaui,
Infantem gremio tenui, simul ubera paruo
Urbs mater tremibunda dedi cunabula praestans,
Quem praetextatum iaculis proludere iussi,
Impubes iam fortis eras, inuictus adultus
300 Et iuuenis uictor. sed ne fraudatus abires
268 an diues scribendum? 274 concurre 280 sine
II I
286 lassos fortis 288 rogassent

2
 
Annotationen