Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
36

HELENA

Membrorum de parte dabit, nam corporis aegri
Fit iactura salus et uires passio praestat
175 Quas auferre solet, hoc uos adsumite fratres,
[p. 44] Hoc ciues audite mei, laudate parentes,
Dicite pastorem gladio pietatis obire:
Fraterno mucrone cadat, si forte profanus
Hunc feriet quicunque reum, sit in urbe sacerdos,
180 Cedo loco si forte meo pius esse recusat.
Pontifices Helenus Laocon sacrata potestas
Cedent oranti quia mysticus extat uterque’.
Dum canit infelix gemitus Cassandra futuros,
Uisus adest cunctis Phrygibus Thymbraeus Apollo
185 Qui mercede carens conclusit Pergama muro
Et genus ingratum poenas persoluat auari
Exoptat, stupuere Phryges, tacet ipsa sacerdos:
Effatur: ' quid uirgo canit ? cur inuidus alter ’
Exclamat f Helenus deterret Pergama uerbis ?
190 Pellere pastorem patriis de sedibus umquam
Fata uetant quae magna parant, stant iussa deorum,
Magnanimum Aeacidem solus prosternet Achillem.
Troianos regnare placet qua solis abenae
Ostendunt tolluntque diem, qua uertitur axis
195 Frigidus et zona flammatur sole corusco.
Troianis dabitur totus possessio mundus
Tempore nec paruo Troum regnabit origo.
Fata manent conscripta semel, sunt uerba Tonantis,
[p. 45] Imperium sine fine dabit, cohibete furorem.
200 Mortali diuum periet quo iudice iudex?
Nec hoc fata sinunt, pudor est uoluisse nocere
Et non posse tamen pigeat, iam nemo minetur,
174 solus corr. IM 175 solet hoc ad sumite sed ad
linea obducta deleta uidetur. uos hoc IM 178 profamus
corr. IM 180 recucasat sensui parum aptum uidetur quod
restituerunt IM recusat 182 Ced et corr. 1M \ uel amysti-
cus quia proposuit Buech. uel mysticus extet IM 183 in-
foelix genitus corr. IM 184 Tymbrens 187 ipse corr.
IM 188 Effrenis Buech. m. rh. 192 eacidem | prosternit
corr. Buech. 197 regnabi
 
Annotationen