Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext

DELIBERATIUA

195 Mentibus adsciscat uenerandi uota parentis.
Nam genitor Peleus laetum post bella uidere
Te cupit, et senior Lycomedes coniugis auctor
Exoptat reduci gaudens offerre nepotem.
Planctibus Andromaches ceu praesens blanda pu-
tetur
200 Deidamia simul quae sollers nocte dieque
Mente oculis attenta uolat, nam fluctibus atris
Carbasa prima uidens nautis occurrit in undis
Perquirens si Troia ruit, si concidit Hector
tp. 74] Sollicita quem mente timet, te plectra tenentem
205 Atque iterum blandas iuuenili pollice chordas
Tangentem laudare cupit uel brachia collo
Nectere mellifluis adiungens oscula labris.
Hecuba maesta gemens et canos puluere foedans
Omine non tali matrem praesentet ab undis
210 Corde tuo pietaslicet haec mortalia fata
In se nulla timet, tamen haec te, fortis Achilles,
Mortalem genuisse dolet, haec, summe, retracta
Et ueniam largire pius, si parua putantur,
Fac pretium, uictor, generosum uende cadauer.
215 Uendatur ceu uiuus adhuc nec munere paruo,
Sed ueneat tanto quanto pensabitur Hector.
Hoc placet ut fortis habeatur iudice bello
Mors pretiosa uiri. cunctos hortaris in hostem,
Si non uilis erit ueniens occasus in armis
220 Qui se despiciens ciues dilexit et urbem.
Dardanides dependat opes, det magna talenta:
Astyanax egeat, Priamus mendicet et omnes
Infelix quos Troia capit, haec poena manebit

199 ceu presens bland ma-
~ ’. 201
202 animis occurrit
206 et corr. Buech.
211 timent corr. ex
pretum 216 ueniat

196 letum 198 offer e 1 . ,
ritu sed in margine adnotatum uides putatur corr. Buech.
uiclat Buech. proposuit | fort. altis
nautis temptavit Buech. 205 cordas
207 adiunges 208 Ecuba | pluere
timens 212 hoc corr. Buech. 214
non uideo quo alio modo corrigas j tantum quantum corr.
Buech.
Astianax

218 Mois 219 occasus corr. ex occasum 222
223 Infoelix ] et corr. Buech.
 
Annotationen