X 309-365
71
Cingitur et postes soceri pia serta coronant.
Mox thalamos subiere pares, laetatur Iason
Sponsus et in castris Ueneris Medea triumphat.
340 Quattuor interea Phoebus transegerat annos,
Sed natos Medea duos fecunda marito
Ediderat, cum nocte iacens suspirat Iason.
Nec gemitus latuere magam: ' quam, callide, frau-
dem
Quodue nefas moliris?’ ait 'non fallis amantem.
345 Dulcia saepe uigil contrectans pectora coniux
Agnoui quia furta paras quia mente fugaci
Infaustum quodcumque cupis: secreta polorum
Cognosco, si morbus erit, si bella parentur,
Si pluet aut flamma caelum rutilante coruscet,
350 Et tu Medeam credis quia fallis, Iason?’
Tunc sic Aesonides stimulet quae cura medullas
Indicat et pellis causas uel tempore tanto
Quod lateat socios qui iam sic regnat amicus,
Consumptum quem morte putant planguntque pa-
rentes :
355 ' Optarem reuidere meos iterumque reuerti
Ad thalamos, regina, tuos, monstrare Pelasgis
Quid coniux quid fata ualent. ’ Medea marito
'Iam pariter pergamus’ ait 'sic aurea pellis
Tollitur ut lateant uastum mea facta draconem.’
360 Dixerat et stratis rapitur sub nocte silenti.
Astra uocans et signa ciens iubet illa Soporem
Ad nemus ad pellem uel templum Martis abire: [P. 89]
Dormierat serpens, pellis subtracta marito
Traditur et pariter fugerunt fratre necato.
365 Accipiunt natos et singula pignora portant.
338 laetatus corr. Buech. 343 Ne 349 coelo corr.
Buech. 351 Esonides | forma corr. Buech. 353 quia
354 Consumptumque cui corruptelae signum additum est 355
Optarem] supra m literam corruptelae nota picta est 357
fort. uota Buech. 359 Tollatur | sata 362 ad pellem]
fori, ac Buech. 365 fort. secum