EX HUGONIS GROTII PROLEGOMENIS.
( Descripta haec ex Anthologise graecae ab Hieronymo dc Bosch editae tom. I, p. XVI-XX.)
. Omnium explere desideria, et abstru-
siora quoque evolvere, ejus sit cui plurima et
legere antehac vacaverit et scribere nunc etiam
vacet. Et cujus potius hoc tempore, quam Clau-
dii Salmasii, viri in his studiis eminentissimi,
et qui hujus operae pridem ex chirographo pu-
blico est debitor, simulque addendi magnam
epigrammatum aliorum copiam ex iis , quas in
bibliotheca Palatina vidit, collectionibus anti-
quis, Meleagri primum , inde Philippi, deinde
Agathiae? Nam quae vulgata est hactenus, et
quam nos versam exhibemus, a Maximo Planude
est, qui ex tribus illis selegit quae voluit, inque
libros septem , et dispositos literarum ordine
titulos, digessit. Consilium Planudi suit omit-
tere plebeia, qualia tamen judicio deceptus reli-
quit non pauca : resecare impia, cujusmodi iti-
dem nonnulla, praesertim Diogenis Laertii et
Palladae, ignorantem aut non observantem trans-
ierunt : amovere quoque a juventutis oculis
obsccena, et hujus tamen census quaedam, sed
siguratius dicta, irrepserunt. Ego in alieno
opere nihil ausus sum omittere. Lectori opto,
ut sic ea legat, sicut Menandri Thaidem Paulus
Apostolus (*). Videat cum dolore, quantum
luxata fuerit etiam inter eos, qui Christiani vi-
debantur, disciplina, cum talia scriberentur.
Ego, quidquid mihi ab injunctis laboribus
superfuit temporis, id illis semper oblectamen-
tis quaesivi impendere , quae ab utilitate publica
non nimium abscederent. Talia autem vel
maxime ea esse judicavi, quae sub mellitis veluti
verborum crustulis sapientiae praecepta nec sen-
tienti juventuti ingererent. Hoc animo quae Poe-
tarum dicta apud Stobaeum exstant et correximus
et latina dedimus (”). Praestitimus idem in iis,
quae digna insigi memoriae apud graecos Tragce-
(*) [ Qui scilicet ex lasciva Menandri Thaide versum
optimae notae retulit (I Cor. XV, 33) ·. φθείρουσιν ήθη
χρήσΟ’ όμιλίαι κακαί. De quo vid. Meinek. ad Menandri
Eeliqq. p. 75; Boisson. in Gnornicos p. 289.]
(“) [ Dicta Poetarum qux apud Jo. Stobxvm ex-
stant, emendata et latino carmine reddita ab Hugqne
Grotio. Parisiis, apud Nic. Buon. M.DC.XXIII. 4°]
diarum Comoediarumque scriptores reperera-
mus, sive in manentibus operibus, sive in
eorum, quae periere, reliquiis (“*).
Accedat ergo ad illos duos, velut fratres suos,
tertius hic liber, sructu, quantum ex ante dictis
colligi potest, magisque ipsa lectione apparebit,
nihilo illis minor. Damus autem haec Epigram-
mata et emendatiora quam antehac suerunt, et
latinis versibus quam proxime potuimus ad
graecum exemplar expressa. Emendationes par-
tim a nobis sunt, partim ab eo, quem honoris,
ut debeo, causa nominare saepe soleo, Cl. Sal-
masio, qui editos cum manu vetere exaratis co-
dicibus contulit,, quorum codicum auctoritas
plurima sirmavit, quae mihi conjectura sugges-
serat. Eodem monitu quaedam salsis adseripta
veris reddidimus auctoribus, nequam justitiae
exercendae occasionem perire pateremur; et
suam cuique reddidimus dialectum, velut colo-
rem nativum , inulta incrustatione corruptum.
Epigrammata verterunt multi, et quidem viri
nostra parentumque aetate illustres, dignitate
alii, ut Ilermannus Comes a nova Aquila (’“*),
Thomas Morus,. Adolphus Metkerchus; aliilitera-
rum principes, Politianus, Erasinus, Alciatus,
Scaligeri duo. Lubetne plurium audire non
obscura nomina? Marullus, Beatus Rhenanus ,
Laurentius Valla, Lilius Gyraldus, Jacobus San-
nazarius, Joannes Auratus , Georgius Buchanai-
nus, Philippus Melanchthon, Joachimus Came-
rarius, Hadrianus Junius, Ilenricus Stephaniis,
Joachimus Mysingerus, Joannes Sleidanus, Ja-
nus Secundus, Paulus Melissus, Bonaventura
Vulcanius. Ad hos accedant, vel ipso conatu
laudandi, Franciscus Bellicarius, Raphael Vola-
terranus, Philippus Beroaldus, Petreius Tiara,
Petrus Crinitus, Paulus Leopardus, Natalis Co-
(***) [ Excerpta ex tragoediis et cbmxdiis grxeis
tum qxix exstant, tum qux perierunt . emendata et
latinis versibus reddita ab Hugone Grotio. Parisiis, ap.
Nic. Buon. M.DC.XXVI. 4° ]
(****) [Aliter Nuenarius (Hermann Graf ron Neue-
nar'), de quo vid. Biogr. univ. t. XXXI. p. 94-5. De
Metkercho s. Meetkerckio v. ibid. t. XXVIII. p. 409-70. j
'J