Briefo des Heidelberger Tkeologen Zacharias Ursinus
61
Trecius in Poloniam nondum est profectus. Paulo enim ante
accepimus ab eo literas Marpurgo. 11) In Poloniam ibit primum post
mercatum. Adhuc igitur credo eum ad vos venturum. Purores de
tribus essentiis divinis seu tribus diis (etsi enirn apud alios negant illi
se statuere tres deos, tamen inter se et in scriptis, quae intus habent
tanquam Eleusynia, non dubitant hoc fateri, sicut re ipsa hoc sentiunt)
audimus grassari in Polonia instar Gangraenae. Cumulus iste accedens
ad alia peccata facit, ut valde vereamur, ne immineat fatum Poloniae
et impleantur vaticinia de Gog et Magog, quos esse gentes Scythicas,
pii et prudentes judicant. Ex iis autem sunt Turci et Mosci.
Domini Ostrorogi Basileam secedere cogitant propter pestem et
ibi expectare nuntium patris. 12) Sed de suis ipsi credo scribunt ad te.
Miror, quod quereris de inquietudine tuae conscientiae propter coenam
aegrotantium. 13) Causa, quare mirer, haec est, quia scripsi, nos non re-
prehendere, si quis aegrotus cum aliquibus Christianis aut saltem cum
ministro, quia etiam duo homines sunt ecclesia, in domo privata com-
municet. Neque intellexi te aliud velle. Et nos jam idem scribimus
in formula nostrae ordinationis. Quid igitur te non sinat acquiescere
aut cur tam acriter pugnes sine adversario, fateor me non videre. Ne-
que putes me aliud habere, quod scribam, quam quod scripsi antea.
Quod non posse laudare scribis, quod alicubi pane cibario utimur in
sacra coena, non multum refert, quia sunt dei beneficio, qui laudent,
etsi multi etiam vituperent. Beverentia coenae consistit in doctrina, ad-
monitionibus, precibus, fide et pietate utentium, rituum vero modestia,
gravitate, concinnitate et praesertim cum institutione Christi convenien-
tia, non in eo, ut panis peculiaris in illa usurpetur, quod neque manda-
tum est, et quare non prosit, cum aliae tum praecipue haec est causa,
quod populus immersus coeno veteris idolatriae, ipso facto docendus est,
discrimen panis, quem edit in dominica et in domestica mensa, esse in
usu, non in substantia. Nam in substantia discrimen quaerere desinit
aegerrime, quam diu videt alium hic panem usurpari quam vulgo. So
wissen sie nicht anders, denn es sey ein herrgott oder steck einer drinne.
Sed non possum scribere multa. Hodie in synodo de hac re disputavi-
mus. Yariarunt sententiae non propter rem ipsam, de qua nemo dubi-
tabat, sed propter circumstantias temporum et locorum. Visum est, ut
in quibus ecclesiis potuit res, praeeunte doctrina et institutione popnli
sine magna offensione confici, in eis retineatur panis cibarius, in quibus
autem nondum facile potuit aut potest, in illis utantur oblatis, quas
vocant, ubique tamen aptis ad fractionem servandam, donec successu