Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
P. TERENTII

271
C. Vah , gloriare evenisse ex sententia ?
S. Non hercle vero: verum dico, C. dic, quid est?
S. Tui Clitiphonis este amicam hanc Bacchidem
Menedemo dixit Clinia 1, et ea gratia 20
Secum adduxiste, ne tu id persentisceres.
C. Probe. S. dic sodes 2. C. nimium, inquam. S.
immo si scias.
Sed porro ausculta quod superest fallaciae.
Sese ipse dicit 3 tuam vidisse filiam;
Eius sibi complacitam formam, postquam aspexe-
rit: 2-5
Hanc capere uxorem. C. modo ne quae inventa est ?
S. eam :
Et quidem iubebit poscl C. quam ob rem istuc, Syre?
Nam prorsum nihil intellego A .S. 5 vah, tardus es.
C. Fortasfe. S. argentum dabitur ei ad nuptias,

tus bonum ac simplicem he-
rum circumveniat. Neque ta-
men is ipsi verum dolum ex-
plicabit , qui non Menede-
mum , sed ipsum Chr. iallere
in animo habeat.
1 Fraudulenter verum di-
cit; idem Cliniae III, 7, 33
(q. suaserat, ut diceret.
2 Non tam laudari se cu-
pit , quam ut deludat magis se-
nem, qui monitu servi falsa
persuasus, etiam Menedemum
in errorem inducit scen. ult.

huius Aftus.
3 int. patri suo. Vulg. dicet.
Nostrum esteBemb. Vat.aliis-
que melioribus.
4 Fallacia certe in eo pin-
guis erat, e qua facillime iusp;-
cio suboriri potuit sani, nisi
ingenium claudicaret,
3 AI. hui. Nostrum est mi-
rantis quasi tarditatem. Sic ve-
ro callide se tegit , ut herus,
claudicare hanc sallaciam vi-
dens , eam reiiciat honestate
duftus.
 
Annotationen