Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
1 ITiWHIUIfriBl INII [ il »111 .. ' '.

HEAUTONTIMORUMENOS. 281

M. Id est: profe&o 1 * 3: id amicae datur. C. scilicet %15
Daturum! M. vah, frustra sum igitur gavisus miser ?.
Quidvis tamen iam malo, quam hunc amittere.
Quid nunc renuntiem abs te responsum, Chreme,
Ne sentiat me sensiste, atque aegre ferat ?
C. Aegre ? nimium illi, Menedeme, indulges. Af.
sine : 20
Inceptum est: perfice hoc mi perpetuo , Chreme.
C. Dic conveniste, egnTe te de nuptiis.
M. Dicam, quid deinde ? C. me sa&urum esTe omnia t
Generum placere: postremo etiam, si voles,
Desponsam quoque esTe dicito. M. hem, istuc vo-
lueram. 25
C. Tanto ocius te ut poscat, et tu id, quod cupis.
Quam ocisiime ut des. M, cupio. C. nae tu pro-
pediem ,
Ut istam rem video, istius obsaturabere.
Sed, haec 4 uti sirnt, cautim, et paulatim dabis,

1 Nunc tandem in opinio-
nem si potius errorem Chre-
metis inducitur; ipseque inde
colligit, amicae datum iri, quid-
quid filius ad nuptias poposce-
rit.
a h. e. scire licet, certum
*st, daturum esTe amicae. Iun-
gitur infinito ut II, 2, 117 &
y i J9*
3 Iam plane decidit de spe

summae fortunae, quam in-
grediens praedicaverat. Unde
continetur iam uno siolatio,
quod redierit ipsi silius, quo-
quo modo habendus III, 1 ,
55 siq. & 86 siq.
4 Sic Bemb. quod Faerno
placuit. Vulg. ut ut, in quo
est quaedam ambiguitas , quae
non conyen.it Chremeti,
 
Annotationen