Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Beger, Lorenz
Thesaurus Brandenburgicus Selectus (Band 3): Continens Antiquorum Numismatum Et Gemmarum, Quae Cimeliarchio Regio-Electorali Brandenburgico nuper accessére Rariora : Ut & Supellectilem Antiquariam Uberrimam, id est Statuas, Thoraces, Clypeos, Imagines tàm Deorum, quàm Regum & Illustrium: Item Vasa & Instrumenta varia, eaque inter, fibulas, Lam — Coloniae Marchicae, 1701 [Cicognara, 2757-3]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.3460#0436
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ANTIQUITATES VARI^. JS9

funt Ancilia, fed utipfe fateris, Patera & Pm#^ Pomum, inquam, quod D^o
Agncola facratum, Tibullus canit L. i. El. i.

Qiiodcunque rnihi POMUM novm educat amnis,
Libgtum AGRICOLM ponitur ante DEO.
Et inde opinor nemo mirabitur, quod Sacerdotem Rufticum cum Bellorio in-
fcripferim ; Hujus enim me calcuium fequi, non erubefco fateri. Pomum,
excepit A R C-H /E O P HIL U S, etiam P r i a p o dari ex fuperioribus recordor.
Priapus, refpondit DULODORUS, Deus hortorum erat, canente eodem
Tibullo •"

Pomojisque ruber cuftos ponatur in hortis,
Terreat ut feva falce Priapm aves.
Qtiidni autem Pomum etiam Pomonam fuggerat? Si ad hanc refpicias, fub-
'jecit ARCH^OPHILUS, forfan FlamenPomonalis hic effepoterit;
neque enim objecens, Apicem deeffe,cum Fefto docente, cateri quidem Fla-
mines Majeftath fua difcrimina habuerini,Pomonalhautem ideo -minima digna-
tionh fuerit, quod Pomona levijjimo Jruclui agrorum prajederit, Pomh. Valeat
opinio, quantunipoteft,inquit DULODORUS, Ego nihil decerno, idque
ideo, qubd ex habitu pra^ter vilitatem nihil appareat. Sacrificantes,Togati
folent effe : At Hic incedit plane qualiter Mamurianus apud Martialem, L. I
Epigr. 93.

Cerea cui pendet lumbh & trita Lacerna,
Dimidiasque nates Gallica palla tegit.
Gallos, excepit ARCH/EOPHILUS, brevibus ejusmodi tunicis ufos, ex
Strabone memini, indeque fubit conje&ura, annon unus Druidarum hic effe
poffit, quos Caffar Gallorum facerdotes fuiffe afferk ? Non dixerim, refpon-
dit DULOpORUS; Licet enim Galli brevibus tunicis ufi fuerint, Drui-
das tamen,eorum facerdotes,Iongioribus palliis induros,teftantur eorum ftatua?
bodienum fuperftites. Ha?c equidem dicuntur , excepit ARCH^EOPHI-
LUS, an autem etiam probantur? Omnino, refpondit DULODORUS.
Meminit Aventinus in Chronico Bavarias ex Conrado Celte Hiftoriographo
Iropenali: MeminitMontanus in Notis adCaffarem,exJohanneTheophiIo,qui
PailioGrascanicocucuIIatoDruidas in ftatuis veftitos refert,quod eocredibi-
lius eft, quia & Grscis literis ufus, idem Caefar tradidit. Taceo quod nuperri-
me Cel. Salomo Reifelius , Archiater Wurtenbergicus fignificavit, inventam
fcilicet in Oppido Ducatus Wurtenbergici Wildberg Statuam feptem pedum, rudh
opera, qua barbam haberet prolixam , os apertum, caput nudum, capilios
mque ad cingulum demijjos, eosque in villos plures contortos , TUNICAM
LONG AM , & angujtam, cingulo quod bracleh dijlinclum Jit, & duas tanias
demittat, arclatam,&Jine manicis, nudam brachiis & manich: quam Druidum
a/iquem Vir acerrimi judicii reclij/ime arbitratur. Quid autem his fimile in
propofito? Nihil video, mquit ARCH/EOPHILUS, indeque ad Lacer-
nam tranfeo, quam Romanorum & quidem paupenorum fuiffe, ex Juvenale
Sat. III. conftat. Non pauperiorum tantiim , refpondit DULODORUS-,
Imo & ditiorum, fed in Itinere, & extra Urbem, usquead £tatem Augufti,
quaetiam intra Urbem,& in locumTogse induci ccepit. Siha?c itafint,fubje-
cit ARCH/EOPf-IILUS, utique nec ad propofitum extra urbem aut rus
abire neceffe eft; Quid enim obftat, ut facerdos urbanus hic fit, fi Lacerna in
Urbe asque ac fons m ufu fuit ? Inl/rbe, inquit DULODORUS,honeftio-

nbus
Image description
There is no information available here for this page.

Temporarily hide column
 
Annotationen