NORICI AVCTORES
588
NORICVM
XI. Steyermarkische Zeitschrift, herausgegeben vom Ausschuss des
Lesevereins am Iohanneum zu Grdtz. Gratzii. 8. Fasc. 1 —12 (1821 —
1834). Neue Folge a. 1—8 (1834—1845).
ΧΠ. Car. Schmutz historisch-topographisches Lexicon von Steyermark.
Gratz 1822. 1823. vol. 1—4. 8. Auctores cum non enuntiet, pleraque
sumpsit ex editis, maxime Apiano Lazio Kindermanno; sed habet quae
veniunt ex titulis ipsis.
XHI. A. Albertus Muchar canonicus Admontensis das romische Nori-
kum oder Oesterreich, Steyermark, Karnthen und Krain unter den Romern.
Gratz. 8. I 1823 pp. 423. II 1826 pp. 330; item Geschichte des Herzog-
thums Steyermark Gratz. 8. I 1844. II1845. III1846. IV 1848. V 1850.
VI 1859. — Mucharo non facile est recte uti; scriptor enim est nec peri-
tus satis nec simplex et in auctoribus indicandis parum accuratus. In
opere priore perpauca leguntur non desumpta ex editis quaeque aegre
protrahas ex farragine tam copiosa quam perturbata; in posteriore syl-
loge inscriptionum Stiriae inserta volumini primo (p. 345 — 446 cum
supplementis vol. 2 p. 338—343 et vol. 3 p. 396—400) quamquam nititur
Gruterianis Kindermannianis Steinbuechelianis (cf. p. 481), tamen praeterea
non pauca continet aut ab auctore descripta aut ab amicis submissa; sed
versus numquam divisit, ut fragmenta maxime proponantur pessum data;
denique quae uncis suis concludit, modo supplementa sunt, modo quae
ipsi dubia viderentur corrupta vel non intellecta.
XIV. Richardus Knabl parochus Graetzensis per multos annos in
Stiriae titulis et emendandis et augendis elaboravit commentariis com-
pluribus, qui prodierunt fere in actis societatis historicae Graetzensis
(Schriften des historischen Vereins fur Innerosterreich. Fasc. 1. Gratzii
1848. 8. Mittheilungen des historischen Vereins fur Steiermark. Gratzii.
8. I 1850. Π 1851. HI 1852. IV 1853. V 1854. VI 1855. VII 1857.
vni 1858. IX 1859. X 1861. XI 1862. XII 1863. XIII-1864. XIV 1866.
XV 1867. XVI 1868). Usurpavi praeterea non solum schediasmata eius
varia, sed etiam syllogen scriptam titulorum Stiriensium omnium (codex
ducatus Styriae epigraphicus Romanae vetustatis; praefatio scripta est
Graecii k. Iui. 1862) numero DLX. Quantopere Knablius Stiriae in-
scriptiones, ante eum male neglectas et corruptas fere vel latentes, et
correxerit et auxerit, nemo peritorum ignorat optandumque est magis
quam sperandum, ut talem titulorum suorum sospitatorem reliquae quo-
que provinciae Austriacae aliquando nanciscantur, qualem Stiriae se prae-
buit per hos viginti annos senex ille probus et gnavus; interdum tamen
diligentia nimia titulis ea obtrudit, quae certo non habent, et a simplici
lectione plus iusto recedit.
XV. Ipse quamquam saepius Stiriam percucurri oppidaque eius
aetatis Romanae et museum Gratzense diligenter exploravi, tamen plura
deerant nec satis constabat de titulis longe lateque per agros sparsis.
Quare a me rogatus gustavus wilmanns necessarius meus, antequam Dor-
patum abiret, a. 1869 universam Stiriam peragravit industriaque et summa
et docta quod inchoaram absolvit.
DE NORICO REGNO ET PROVINCIA.
Norici cum adiuncti Pannoniis anno u. c. 738, a. Chr. 16 incursionem
in Histriam fecissent, devictos a P. Silio proconsule Illyrici libertatem
amisisse Dio scribit (cf. supra ad n. 2973), idemque fere produnt scrip-
tores aetatis Tiberianae Strabo (4, 6, 9 p. 206) et Velleius (2, 39; cf.
Florus 2, 22 et Rufus brev. 7*), quorum ille cum narret Noricos una
cum Carnis domitos una aestate a Tiberio et Druso fratribus iam per
annos tres et triginta tributa pendere, aperte respicit expeditionem adversus
Raetos Vindelicosque a. 739 susceptam et cum Siliana anni praecedentis
omnino coniunctam, hic inter provincias a Tiberio ad imperium adiectas
etiam Noricum numerat. Videntur tamen eo tempore Norici non tam vi
subacti esse, ut subactae sunt conterminae nationes Raetorum et Panno-
niorum, quam pace facta in Romanorum dicionem venisse formula aliqua
mitiore. Scilicet absunt a laterculo gentium Alpinarum per hos annos
devictarum et in tropaeo a. 747 enumeratarum (Plinius h. n. 3, 20, 136)
Noricae omnes; Ambisontes enim ibi nominati videntur diversi esse ab
Ambisontiis a Ptolemaeo in Norico commemoratis. Sicut autem later-
culo illi ‘non sunt adiectae Cottianae civitates, quae non fuerunt hostiles’,
ita Noricae quoque cum non compareant, in fide tum videntur mansisse
coercitae nuper a P. Silio et praeterea a Dacis magis sibi timentes quam
a Romanis, ut fortasse non inviti in horum tutela adquiescerent. Nam
non multo ante Boii (circa Savariam et Scarbantiam in Pannonia su-
periore) et cum iis Taurisci, id est ipsi Norici, sub rege horum Critasiro
a rege Dacorum Boerebista aequali C. Caesaris dictatoris et imperatoris
Augusti ad internecionem usque caesi sunt, ut terra eorum quodammodo
deserta maneret (Strab. 5, 1, 6 p. 212; 7, 3, 10 p. 204; 7, 5, 2 p. 313)
reliquiisque eorum adversus Romanos et vires resistendi deessent et
fortasse etiam voluntas. Quocum non sine causa componentur et societas
a C. Caesare bellum adversus Pompeium gesturo facta cum rege Norico
(Caesar b. c. 1, 18; cf. Dio 53, 12) et expeditiones a dictatore Caesare et
ab imperatore Augusto adversus Boerebistam vel paratae vel susceptae. —
Accedit ad haec, quod etiam post Tiberium Norici regio regni magis
quam provinciae formam videtur obtinuisse. Nam reges Norici, quales
reperiuntur Voctio vel potius Voccio is, cuius soror nupta fuit regi Ario-
visto (Caesar b. G. 1, 53), et alter, quem dictatori Caesari auxilia mi-
sisse modo vidimus, et tertius Critasirus a Boerebista devictus, quam-
*) Appianus (Illyr. 16 cf. Dio 49, 34) inter Dalmatiae populos a. u.
c. 719 ab Augusto subactos etiam Carnos et Tauriscos recenset, mero
errore opinor. Deinde cum scribat (Illyr. 29) nihil invenisse se de Raetis
Noricisque debellatis, expeditio Drusi et Tiberii a. 739 nescio quomodo
eum fugit.
cf. hist. 1, 11) et Ptolemaeus (2, 13, 2), item titulus Reatinus (Grut.
1028, 6) aetatis Traianae, tamen idem Velleius (2, 109) in rebus a. p.
Chi’. 6 enarrandis Carnuntum dicit locum regni Norici, non provinciae, et
Suetonius (Tib. 16) Tiberium ait perdomuisse totum Illyricum, quod inter
Italiam regnumque Noricum et Thraciam et Macedoniam interque Danuvium
flumen et sinum maris Hadriatici patet, ubi satis aperte negat Tiberiana
certe aetate Noricum provinciae formam accepisse. Hunc usum confirmant
tituli plerique, nam et urbanus Bassaei Rufi praef. praet. imperante Marco
(Orell. 3574 collato Henzeno vol. 3 p. 372: proc. regni [Nori]ci) et re-
pertus Caesareae in Mauretania (Renier n. 3889: proc. provinciae Panno-
niae superioris, proc. regni Norici) et Virunenses infra relati (n. 4800
anni p. C. 239, item 4797 et 4828) Noricum non provinciam dicunt, sed
regnum. Accedit, quod nullae legiones in Norico constiterunt ante M. Aure-
lium et quod Carnuntum, cum legio ibi collocaretur, avulsum a Norico
contributum est cum Pannonia superiore (v. supra p. 550). Denique id
ipsum, quod non legatus praefuit Norico, sed procurator (cf. Tacitus hist.
1, 11. 70. 3, 5 al.), quem procuratorem recte omnino composuit Marquar-
dtius (3, 1, 299) cum Aegypti praefecto vicario regis, id est imperatoris, hoc
videtur innuere Noricum non tam provinciae loco fuisse, quam eundem, qui
Romanis imperaret, regem habuisse, ut a procuratore eius administraretur.
Quid quod aetate Augusta qui hereditario iure Alpibus Cottiis, antequam
in provinciae formam redigerentur, praefuit Cottius (Orell. 625) non rex
dicitur, sed regis filius, ipse vero praefectus civitatium. Et quamquam
sine dubio discrimen illud in nomine potius stetit quam in re et quod
regnum fuit provincia quoque appellari potuit, tamen qui legitimum
usum diligenter persequetur intelleget procuratorias provincias, ut exempli
causa Alpium, in titulis raro hoc nomine appellari, ut adeo titulus urba-
nus aetatis Tiberianae (Bullett. 1853, 182) ita explendus esse videatur:
procurator re\_gni Cotti] et provin\c\. Nar\bonens.].
Norico ex quo praesidere iussit imperator Marcus a se constitutam le-
gionem II initio Piam dictam (quo nomine appellatur in titulo n. 1980 a.
p. Chr. 170), mox Italicam, provinciae forma mutata est; nimirum lega-
tus eius legionis, ut in provinciis similibus Raetia et Numidia, ita in
Norico quoque simul praefuit provinciae. Quo pertinet unicus quod sciam
titulus adhuc repertus legati Augustorum pro praetore provinciae Norici saeculi
tertii (Renier inscr. Alg. n. 101); item quod ex beneficiariis iis, qui Celeiae
aras dedicarunt, antiquiores ad M. Aurelium usque beneficiarios se dicunt
quam post Tiberium nulli nominantur et Noricum provinciam dicunt
Velleius (1. c.: Raetiam et Vindelicos ac Noricos Pannoniamque et Scor-
discos novas imperio nostro subiunxit provincias) et Tacitus (ann. 2, 63;