Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Ignarra, Nicola
De palaestra Neapolitana: commentarius inscriptionem athleticam Neapoli anno 1754 detectam ... ; ad calcem operis adnectitur de Buthysiae agone Puteolano dissertatio — [S.l.], 1770

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.21947#0195
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ϊ74 ΪΝ CAPVT V. DIATRIBA
quae ignoratae a priscis Quiritibus deipieatui sunt habitae, dele£tari:
magis id adeo, quod Romani ipsi, tametfi Romam acciverint gymna-
sia , peregrinorum tamen opera palaestricas exercitationes edebant. Ad
Romanorum autem exemplar se se videntur composuiise Neapolitani,
quibus, jam erubelcentibus ipsis in palaestram prodire, placuit per pe-
regrinos vicarios haec eadem spedlacula instaurari . Quid plura ? pro-
fe6lo in hanc sententiam concessisse Neapolitanos , liquido ostendi
potest ex nostra inscriptione, ubi universa Synodus athletarum nonnist
ex Alexandrinis hominibus fuisse , comparet . Vide quae pauca dixi
pag. 18. Huc etiam facit epigraphe marmorea, quam etsi pag. ip.
exhibui, huc tamen illustrandam distuli, ut loco suo id quo de agimus,
luculentius appareat, nimirum peregrinos homines ac praeiertim Alexan-
drinos vice Neapolitanorum in palaestra decertaise. Eam Pauiylipi pro-
flare dixi g ideoque discriminis causa Pausilypanam cognominabo.
ΑΠΟΛΛΩΝΙΟΣ ΑΜΜΆΛΕ
ΣΕβ·ΚΡΐΣ*ΠΑΝΚΡ
ΣΕΡΑΠΙΩΝ ΠΟΠΑΙΟΤΆΛ
_ ΑΠΟΒΑΤΑΣ
Α ΠΟΣΤΟΤΜ-ΙΧΙΔΩΡ-ΑΛΕ
ΚΡΙΞΕΟΣΠΕΝΤ
Pulcherrima sane inscriptio aetatis quidem non admodum incer-
tae (io), multis nominibus commendanda. I. Ac primum indicio ΣΕ-
BaVan» , liquet hunc lapidem ad Neapolitanorum , quos lAuguftalia
agitasse conssat, gymnasium pertinere. II. Praeterea illud quoque ob-
servatione dignum reor , quod in Gymnasio Neap. non secus ac in
Olympico, nomina vi&orum palam tabulis marmoreis, tum ad athle-
tarum ipsorum praedicationem , tum ad adolescentum aemulationem,
mandabantur: de quo more nonnulla attigi pag. 29. seq. III. Absque
hoc marmore foret , quis Neapolitanos etiam AVοβχτχις (quod erat
equestre certamen) iluduiise persuasiiset , maxime post Maussaci ad
Harpocrationem opinionem , iolis Atheniensibus ac Boeotis id certa-
men
(10) Conje&ura aetatis hujus mar- pertinere . Eadem enim utrobique
moris haud aegre duci potest ab ae- elegantistimi charaderis forma pingi-
tate illius Neapol. inscriptionis, quae tur, & utrobique Alexandrini palae-
ansam huic nostro Commentario prae- stritae sistuntur . Nulla ergo erit ca«
buit ,& quam ostendimus pag.37. seq. lumnia, ii pare m utrique monumento
ad Trajani atque Hadriani tempora aetatem tribuerimus.
 
Annotationen