Iustinianus <Imperium Byzantinum, Imperator, I.>
Corpus Ivris Civilis Ivstinianei (Band 5,1): Volumen Legum paruum, quod vocant, In Qvo Haec Insvnt: Tres posteriores libri Codicis D. Iustiniani Sacratissimi Principis — Lyon, 1627

Sheet: C_137
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/justinian1627bd5/0603
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
137

Conſtitutiones Fridericiij.

138

CONSTITVTIONES

FRIDERICI SECVNDI IMPERATORIS
INCIPIVNT.

TITVLVS PRIMVS.

DE STATVTIS, ET CONSVETVDINIBVS CONTRA LI-
bertatem Eccleſiæ editu, & immunitate locorum religioſorum vbique morantium, &
fori priuilegio, & Gazaris, & Patarenis, & aliis hareticis, eorumque ſucceſſoribus, &
nauigits peregrinis, & aduenis quocunque locorum hoſpitantibus, eorumque ſucceſſoribus:

& de agricolarum ſecuritatibus.

Friderieus Dei gratia Romanorum Imperator: ſemper
Auguſtus, Marchionibus, Comitibus, cunctiſque po-
pulis, quos Clementiæ noſtra regit Impe-
rium, ſalutem, & gratiam.

N die, qua de manu ſacratiſſimi pa-
tris noſtri ſummi Pontificis recepi-
mus Imperij diadema curauimus ad
Dei, & Eccleſiæ ſuæ honorem ede-
re quaſdam leges, quas in præſenti
7 pagina iuſſimus annotari, per totum
noſtrum imperium publicandas. Per Imperialia vo-
bis ſcripta præcipiendo mandamus, quatenus eas
quiſque literas in ſuo diſtrictu irrefragabiliter, & in-
concuſse ſeruet.

Et ſunt ha leges.
ADdeus, & honorem Imperi, & laudem Ro-

mani Principis nihil omnino magis videtur
accedere, quam vt expurgatis quibuſdam erroribus,
& iniquis quorundam ſtatutis penitus deſtitutis, de
catero Eccleſia Dei plena quiete vigeat, & ſecura
gaudeat libertate. Sane adeô infidelium quorundam
& iniuſtorum iniquitas abundauit, vr non dubitent
contra npoſtolican diſciplinam, & ſacros canones
ſtatuta ſua confingere contra eccleſiaſticas perſo-
nas, & Eccleſia libertatem . Cûm ergo diſpoſitio-
ne diuina fauente nihil velit Eccleſia(quæ nihil debet
prater bonum appetere) quod nobis eodem concur-
ſu, & eadem non placeat voluntate.
1. 5 Nos Fredericus) Romanorum Imperator
ſemper Auguſtus, hac edictali lege irritamus, & ir-
rita nunciamus omnia ſtatura. & conſuetudines, quæ
ciuitates, vel loca, poreſtates, conſules, vel qu-
cunque ali perſon contra libertatem Eccleſiæ, vel
Eccleſiaſticas perſonas edere, vel ſeruare aduersus
canonicas, vel imperiales ſanctiones præſumpſerint:
& ea de capitularibus ſuis mandamus intra duos
menſes poſt huius publicationem edicti penitus abo-
leri: & ſi de catero ſimilia attentauerint, ipſoiure
decernimus eſſe nulla, & cos ſua iuriſdictione priua-
tos, ſuperiori protinus applicanda: necnon locum,
vbi deinceps talia præſumpta fuerint, banno mille
marcarum prcipimus ſubiacere: poreſtates verô,
conſules, rectores, ſtatutarij, & ſcriptores dicto-
rum ſtatutorum, nec non & conſiliarij locorum ip-
lorum, qui ſecundûm ſtatuta, vel conſuetudines
memoratas iudicauerint, ſint ex tunc ipſo iure infa-
mes: quorum ſententias, & actus alios illegitimos
præcipimus aliquatenus non tenere. Quôd ſi per an-

num huius noſtr conſtitutionis inuenti fuerint con-
temprores: bona eorum per totum noſtrum impe-
rium mandamus impune ab omnibus occupari, ſaluis
nihilominus aliis penis contra tales in generali con-
cilio promulgatis.
JJItee ula poreſtas, vel perſona publica, vel
priuata collectas, ſiue exactiones, angarias, vel pa-
rangarias Eccleſiis, vel aliis piis locis, aut Eccleſiaſti-
cis perſonis imponere, aut inuadere bona Eccleſiaſti-
ca prſumant: quod ſi fecerint, & requiſiti ab Eccle-
ſia, vel ab imperio emendare contempſerint, triplum
refundant: & nihilominus banno imperiali ſubia-
ceant: quod abſque ſatisfactione debita nullatenus
remittatur.
3. Item quæcumque communitas, vel perſona per
annum in excommunicatione facta propter liberta-
tem Eccleſi perſtiterit, ipſo iure imperiali banno
ſubiaceat: à quo nullatenus extrahatur, niſi prius ab
Eccleſia abſolutus fuerit.
4. J Item ſtatuimus, vt nullus Eccleſiaſticam perſo-
nam in criminali quaeſtione, vel ciuili trahere adiu-
dicium ſœculare prœſumat contra conſtitutiones im-
periales, & canonicas ſanctiones. quod ſi fecerit,
actor à iure ſuo cadat, & iudicatum non teneat: & iu-
dex ſit extune iudicandi poteſtate priuatus. Satui-
mus enim, vt ſi quis clericis, vel perſonis eccleſiaſti-
cis iuſtitiam denegare preſumpſerit tertiô requiſitus,
ſuam iuriſdictionem amittat.
5. J Gazaros, Patarenos, Lenoniſtas, Speroniſtas, Ar-
naldiſtas, Circunciſos, & omnes hœreticos vtriuſque
ſexus, quocunque nomine cenſeantur, perpetua dam-
namus infamia, diffidamus, atque bannimus: præci-
pientes, vt bona talium confiſcentur, nec ad eos vl-
terius reuertantur: ita quod filij ad ſucceſſiones eo-
rum peruenire non poſſint: cum longe grauius ſit
æternam, quam temporalem offendere maieſtatem.
Qui autem inuenti fuerint ſola ſuſpicione notabiles,
niſi ad mandatum Eccleſiæ, iuxta conſiderationem
ſuſpicionis, ac qualitatem perſonæ, propriam inno-
centiam congrua purgatione monſtrauerint, tan-
quam infames, & banniti ab omnibus habeantur: ita
quod ſi ſie per annum manſerint, extûne eos ſicut
hœreticos condemnamus.
6. JStatuimus etiam hoc edicto in perpetuum vali-
turo, vt poreſtates, conſules, ſeu rectores, quibuſcun-
que fungantur officiis, pro defenſione fidei praeſtent
publice iuramentum, quod de terris ſuæ iuriſdictio-
ni ſubiectis vniuerſos hœreticos ab Eccleſia denota-

tos, bona fide pro viribus exterminare ſtudebunt, ita

. .A.... I. C....
quôd a modô quandocunque fuerit quis in poteſta-
tem ſiue perpetuam, vel temporalem aſſumptus, hoc
tencatur capitulum iuramento firmare: alioquin nec

pro
loading ...