Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Mercati, Michele; Lancisi, Giovanni Maria; Lancisi, Giovanni Maria [Editor]; Klemens [Oth.]; Salvioni, Giovanni Maria [Oth.]
Michaelis Mercati Samminiatensis Metallotheca: Opus Posthumum, Auctoritate, & Munificentiâ Clementis Undecimi Pontificis Maximi E' tenebris in lucem eductum; Opera autem, & studio Joannis Mariae Lancisii Archiatri Pontificii Illustratum. Cui Accessit Appendix Cum XIX. Recens Inventis Iconibus — Romæ: Apud Jo: Mariam Salvioni Typographum Vaticanum, 1719

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.69941#0032

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
MICHAELIS MERCATI. xxv.
tiones conferret , St chriftiano ritu maculas expiaret, c^teraque virtutum,
a quibus nullo unquam aetatis tempore abhorruerat, officia praffiaret .
Ingentem itaque pecuniam pauperibus diftribuendam cum erogaftct, ejuf-
dem Philippi, & Caelaris Baronii confflio fupremam voluntatis fu a? tella-
tionem ordinavit. Nihil autem admirabilius fuit, quam religiofiffimo
homine digna vehementiffimi doloris patientia. Eo enim morbo decef-
fit , quo vix alius ede poffit acerbior. Cruciatus tamen diuturnos ita per-
tulit, ut de tranquillitate mentis nunquam excideret, neque ulla aut ratio-
nis , aut confilii perturbatione commoveretur j fed potius affiduas Deo
ageret gratias, laudesque perfolveret, piis precationibus jugiter intenderet,
atque incredibili animi pnefentia seternse vitse curam nunquam intermitte-
ret . Clemens VIII. ad ilium invifendum fepe intimi Cubiculi familiares,
& Praefectum ipfum dimifit, cumque delperatae valetudinis nuntium acce-
piffet, obortis lacrymis, Magna?, inquit, probitatis Virum, & Familiarem
optimum amittimus . Deinde ab eodem Sando Philippo falutari Viatico
refedus, Se lacro Oleo perundus, Summi Pontificis bencdidione donatus
vn. kal. Julias ab humanis exceffit, cum itatis annum fecundum fupra
quinquagefimum egiffet, & menfis tertii diem fextum .
Intercefferat Michaeli non foliim cum fummis Viris, qui in Romana
'Aula verfabantur ardiffima neceflitudo, animique conjundio , fed ma-
ximi etiam Proceres , ac Reges ipfi illius amicitiam per literas coluerunt.
Nam prxtcr Cardinales Alexandrinum , Cremoncnfem, Comenfem, de
Monte, S.Stephani, ScMediccum, quipoitea Leo XI. Pont.Max. renuncia-
tus eft; ejus operam flagitabant, ut res fefe dedifiet, Duces Urbinas, Etru-
fcus, Venetus, Archidux Auftrise , & Sigifmundus Rex Polonia?.. Eximiis
eum laudibus ad coelum ferre folebanc Andreas CaValpinus, Marfilius Ca-
gnatus, Angelus Bargaius, Latinus Latinius, Melchior Guilandinus, Vin-
cendus Mazzonus, Hieronymus Mercurialis, & Ulyffes Aldrovandus,
aliique permulti rerum naturalium , atque interiorum literarum cognitio-
ne per eam aetatem celebrati, qui five in obfcuris. Scriptorum locis, five
in Philofophi^*, ac Medicinae difficultatibus explicandis Michaelem adi-
bant , ejusque judicium exquirebantj prxter caeteros , qui confecutis poft
Michaelem temporibus, memoriam ipiius , & fcripta celebrarunt.
Fuerat in Mercato mite ingenium , Se in omnes benevolentia, atque
humanitas lingularis. Nullas unquam exercuit fimultates. Literarias cum
amicis controverfias ita egit, ut non tam fententia diflidere, quam officio
certare videretur. Neminem habuit aut gratia* fiue invidum 5 aut fortunae
infeftum, aut eruditionis, & gloria: adverfarium. Ut amicis , ac literatis
Viris commodaret pro fe impigre adnifus eft. Cum fumma folertia fimpli-
citatem, Sc antiquos mores conjunxit. Procul omni aftu, Scvafritiead
honores graflatus eft fide , virtute, & induftria. Habitu corporis fuit fub-
pingui, atque ad membrorum exercitationem inertior 5 legendi autem
commentandique , fupra quam ratio valetudinis pateretur , ftudiofior 5
iisque propterea morbis obnoxius , qui a corporis quiete, animique con-
tentione progigni folent.
In difledo demortui cadavere lapides duo in ureteribus h&rentes
inventi funt, quorum alter nucem avellanam mole aequabat 5 alter vero
‘ d pro-
 
Annotationen