Miethke, Jürgen / Lutzmann, Heiner [Editor]
Die Rektorbücher der Universität Heidelberg (Band 2, Heft 1-2): 1421 - 1451 — Heidelberg, 2001-2003

Page: 31
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/miethke2001/0033
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
Otto vom Stein fol. llv

22 ^Venerabiles domini fautores et amici precipui. Nuper relacione qua-
dam veridica intelleximus, quod vos circumspectis viris magistro Iohanni
Plate sacre theologie et magistro Gerhardo Hoenkirch in medicina doc-
toribus concanonicis vestris ad eosdem a nostra universitate presentatis
fructus prebendarum suarum in parte subtrahere et ad plenum de Ulis non 5
respondere nitimini, et hoc sine magna admiracione non recepimus, cum
presertim sedes apostolica illos canonicatus et prebendas iam pridem nos-
tre universitati incorporavit gracioseque concessit, ut persone, que vigore
dicte gracie ad illos recepte sive admisse exstiterint, omnes fructus, reddi-
tus et proventus eorundem cum ea integritate, cum qua perciperent illos, 10
si in ipsis ecclesiis personaliter residerent, percipere possint quottidianis
distribucionibus dumtaxat exceptis. Super quo discreciones vestras hanc
nostram universitatem contra iusticiam turbare atque in suis iuribus in-
festare credere non habuimus, nisi rei huius certitudinem experiencia ipsa
nunc credere compulisset. Quapropter desideramus instanter et hortamur, 15
quatenus ab huiusmodi iniuria et molestacione desistentes prefatis mag-
istris de fructibus suarum prebendarum integre, [llv] ut debetis, respon-
dere velitis et singula ministrare, in quo nobis complacenciam exhibebitis
singularem nosque et quidquid pro vobis et ecclesia vestra facere poteri-
mus in futurum federe speciali firmius astringetis scientes pro certo, quod, 20
si dictis magistris in aliquo fructus cedere non permiseritis, nos eis cum
domino nostro gracioso duce Ludwico assistentes universitatem nostram
laborabimus conservare in pleno suo iure invocando eciam, si opportuerit,
auxilia superiorum et responsum vestrum super hiis celerius desideramus
acceptum. Altissimus personas vestras sibi dilectas conservet feliciter et ad 25
vota. Scriptum Heydelberge anno domini millesimo cccc° vicesimoprimo
die xv* mensis decembris sub sigillo rectoratus.

Rector ac tota universitas Heydelbergensis"1^

])Handw. A m)Rest der Seite frei A

22

vgl. Winkelmann, Reg. 213

31
loading ...