Miethke, Jürgen / Lutzmann, Heiner [Editor]
Die Rektorbücher der Universität Heidelberg (Band 2, Heft 1-2): 1421 - 1451 — Heidelberg, 2001-2003

Page: 124
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/miethke2001/0126
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
fol. 43r Johann von Friedberg

♦102 preterea sciendum, quod ante Michaelis [vor 29. September] quidam
sutor de nocte audiens clamores in plateis de lecto suo surrexit et clamare
incepit sie in volgari ,slag doet de boeszwicht dye Studenten und dy morder
slage doet, lüde stürme, lüde stürme ober dy boeszwicht4 et moratur sutor

5 ille ex opposito plebani antiqui, magistri videlicet Wilhelmi de Eppenbach,
et quia testibus super hoc convictus querela proposita sculteto et magistris
civium tandem in amicabili composicione obtinuimus, ut per diem natu-
ralem ad minus deberet^ inturrari et postea consilium deberet significare
hincinde societatibus, ne aliquis talia decetero attemptare presumeret sub

10 pena omnium bonorum. Insuper ille sutor prefatus in presencia sculteti et
magistri civium deberet petere veniam et sibi indulgeri et promittere, quod
numquam amplius vellet consilia facere, quod et factum postea fuit.
In vigilia Thome [20. Dezember] mandatum fuit omnibus suppositis, ut
misse pro gracia vivorum decantande interessent in ecclesia apud sanc-

15 tum Iacobum, et postmodum mandatum fuit doctoribus et magistris, ut
eleccioni novi rectoris interessent ibidem, et sie finitur rectoratus magistri
Iohannis Platen de Frideberg sacre theologie professoris.

[1424 Dezember]

[43v] ^Rectoratus magistri Nycolai Ottonis de Heydelberga sacre
20 theologie baccalarii formati

Anno domini m°s^ cccc0 xxiiii0 in vigilia beati Thome apostoli [20. De-
zember] facta plena congregacione magistrorum et doctorum ad sanetum
Iacobum in mediate post missam universitatis per iuramentum super elec-
cione novi rectoris per venerabilem virum magistrum Iohannem Piatee

25 sacre theologie professorem protunc rectorem universitatis nostre Hey-
delbergensis electus fuit concorditer invocacione Spiritus saneti prehabita
magister Nycolaus Ottonis de Heydelberga sacre theologie baccalarius for-
matus, in cuius rectoratu acta sunt infrascripta.
Anno quo supra die dominica post festum innocentum [31. Dezember]

30 magister Iohannes Piatee sacre theologie professor rectorque precedens
facta computacione de pereeptis et expositis per eum in suo rectoratu sin-
gulis hinc inde defalcatis remansit universitati obligatus in xxx florenis et

*102[emenda]
^-rent Nasalstrich radiert A T)Handw. A s)folgt x gestr A

124
loading ...