Miethke, Jürgen / Lutzmann, Heiner [Editor]
Die Rektorbücher der Universität Heidelberg (Band 2, Heft 1-2): 1421 - 1451 — Heidelberg, 2001-2003

Page: 479
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/miethke2001/0488
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
Johann Guldenkopf fol. 176r

donaciones et promissiones, que in hac littera suprascripte sunt, nobis seu
altri cuicumque occasione^ prefate librarie et pecunie ad eiusdem edifi-
cium contribuende ex quacumque promissione seu convencione, si que
prius per eam facte fuissent, in nullo obligata existat, sed in sua libertate
maneat, si ad dicte librarie edificium plus contribuere velit, renunciantes 5
per hec expresse et per has litteras omni promissioni et convencioni, si que
per eam quo ad hoc antea facte fuissent. In quorum omnium evidens te-
stimonium presentes litteras exinde fieri, sepedicte nostre nobilissime filie
facultati arcium dari atque sigilli rectoratus nostre universitatis iussimus ap-
pensione communiri. Actum Heydelberg in capella gloriosissime virginis 10
Marie capella universitatis nuncupata in plena congregacione doctorum et
magistrorum per iuramentum facta anno domini millesimo quadringente-
simo quadragesimo secundo prima iunii, que ftüt feria sexta post festum
corporis Christi.^

[1442 Juni] 15

[176r] v)Rectoratus magistri lohannis de Aureo Cipho de Spira

licenciati in decretis

Anno domini m°quadringentesimoquadragesimosecundo in vigiliaw^ nati-
vitatis sancti lohannis baptiste [23. Juni] hora septima in capella gloriosissi-
me virginis Marie Heydalberg facta congregacione dominorum doctorum 20
et magistrorum per iuramentum ad eligendum novum rectorem electus fui
ego Iohannes de Aureo Cipho in artibus magister et sacrorum canonum
licenciatus minimus, in cuius rectoratu acta sunt ea, que infra scribuntur.
Anno domini quo supra feria secunda post festum sancti lohannis bap-
tiste, que erat iunii vicesimaquinta rector universitatis suprascriptus fecit 25
convocacionem universitatis secundum formam, que sequitur.

Rector universitatis studii Heydalbergensis

Venerabiles domini doctores et magistri, sitis hodie hora quarta*) in capella
beate Marie virginis ad deliberandum super disposicione duorum benefi-
ciorum nunc vacancium per quondam dominum Gerlacum de Hohenburg 30
bone memorie fundatorum sub pena iuramenti.

t:Voigt et gestr. A u) Rest der S. frei A y)Handw.A w] folgt S gestr. A x] folgt ad gestr. A

479
loading ...