Miethke, Jürgen / Lutzmann, Heiner [Editor]
Die Rektorbücher der Universität Heidelberg (Band 2, Heft 1-2): 1421 - 1451 — Heidelberg, 2001-2003

Page: 258
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/miethke2001/0260
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
fol. 93r Johann von Brüssel

[1431 Dezember]
^Rectoratus magistri Iohannis de Bruxella sacre theologie baccalarii

Anno domini m° cccc0 xxxi° in vigilia sancti Thome apostoli [20. Dezem-
ber] facta congregacione per iuramentum doctorum et magistrorum per
5 venerabilem virum magistrum Iohannem de Rysen decretorum doctorem
rectorem precedentem ad sanctum Iacx)bum electus fuit concorditer in rec-
torem studii Heydelbergensis magister Iohannes de Bruxella sacre pagine
baccalarius, in cuius rectoratu acta sunt infrascripta.
Anno domini m° cccc0 xxxii° quarta die ianuarii facta congregacione doc-

10 torum et magistrorum per iuramentum in capella beate Marie virginis su-
per disposicione canonicatuum et prebendarum vacantium per obitum ve-
nerabilis viri domini Iohannis de Noet decretorum doctoris novissime de-
functi primo propter certa motiva ad canonicatum et prebendam in ecclesia
sancti Spiritus Heydelbergensis, quos per modum stipendii prefatus domi-

15 nus Iohannes optinuit, nominatus fuit concorditer magister Iohannes de
Rysen decretorum doctor velud Ordinarius iuris canonici, qui ad statim ca-
nonicatum et prebendam, quos in eadem ecclesia prius habuit, resignavit.
Et continuo venerabilis dominus Bartholomeus de Sanctotrudone decre-
torum doctor ad eosdem velut pro stipendio ad lectorem novorum iurium

20 ordinato fuerat concorditer nominatus hoc tarnen adiecto, quod ad statim
pensionem de pastoria Ludensi sibi prius assignatam resingnaret, prout fe-
cit. Quam quidem pensionem universitas protunc ad sufferenda diversa
cotidiana gravamina velud pro communi fisco decrevit ammodo reservare.
Insuper ad canonicatum et prebendam ecclesie Spirensis fuit nominatus ve-

25 nerabilis vir magister Otto de Lapide decretorum doctor hoc tarnen adiec-
to, quod non racione alicuius appropriacionis illorum vel quorumcum-
que canonicatuum, prebendarum sive beneficiorum universitati incorpora-
torum, sed pure, simpliciter et libere nominatio per universitatem omnibus
concordantibus intuitu persone magistri Ottonis prefati, ut premissum est,

30 fuit facta sie, quod fiituris temporibus de omnibus predictis canonicatibus,
prebendis aut quibuscumque benefieiis incorporatis disponendis dieta uni-
versitas plenam sibi reservare voluit et vult libertatem.
Insuper prefato magistro Ottone ad prefatos canonicatum et prebendas, ut
premissum est, concorditer nominato idem magister canonicatum et pre-

35 bendam, quos optinuit in ecclesia sancti Germani extra muros Spirenses

x)Handw. A

258
loading ...