Miethke, Jürgen / Lutzmann, Heiner [Editor]
Die Rektorbücher der Universität Heidelberg (Band 2, Heft 1-2): 1421 - 1451 — Heidelberg, 2001-2003

Page: 351
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/miethke2001/0360
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
Otto vom Stein fol. 127v

[1435 Juni]

[127v] a)Rectoratus tercius magistri Ottonis de Lapide sacrorum

canonum doctoris anno domini m° cccc° xxxv° in vigüia nativitatis

beati Iohannis baptiste, in cuius rectoratu acta sunt infrascripta.

Computacio rectoris precedentis 5

Anno quo supra tercia die mensis iulii rector precedens, videlicet magister
Iohannes de Leomberg, fecit computum de omnibus per eum receptis et
expositis ex parte universitatis michi rectori presenti et defalcatis defalcan-
dis hincinde universitas remanet obligata in tribus florenis magistro Iohanni
prefato et pedello in Septem libris Hallensium. Verum quod prefatus magi- 10
ster Iohannes ultra predicta presentavit unum florenum fractum et unum
grossum malum Bohemicalem et xvi denarios. Item eodem die magister
Iohannes Plate presentavit mihi rectori quatuor solidos denariorum, quos
adhuc habuit de pecuniis datis per dominum ducem universitati racione
litis Sancti Germani. Insuper recepi quinque libros parvulos in artibus a 15
prefato magistro Iohanne Leomberg, qui sunt recepti pro i 1/2 florenis,
presentibus honorabilibus viris magistro Iohanne de Frangfurdia, magistro
Iohanne Plate de Frideberg, magistro Gerhardo Brant in theologia magi-
stris, magistro Petro de Kirchberg decano facultatis arcium, magistro Hen-
rico Lympurg et pedello. 20

*168 Anno quo supra ego magister Iohannes Plate sacre theologie profes-
sor et vicerector pro tunc ad instanciam consiliariorum domini principis
factus ipso die adb^ vincula Petri [1. August] feci congregacionem omnium
magistrorum per iuramentum et inter cetera proposui de domo pauperum
studencium in testamento cuiusdam domini universitati ad illum usum da- 25
ta, quod ipsa nunc vacaret, ut scirent, et ideo optarem fieri execucionem
ultime voluntatis illius boni viri, ita ut rector pro tempore una cum seniori
de qualibet quatuor facultatum potestatem habeant ordinandi de illa domo,
videlicet de magistro uno, qui in domo pauperibus studentibus presit, et de
pauperibus studentibus assumendis in eandem domum nee non de struc- 30
tura et conservacione eiusdem domus per inhabitantes faciendis respiciant

'168

de domo pauperum

**Handw. A h^mit Einfögungszeichen über der Z. nachgetr. A

351
loading ...