Miethke, Jürgen / Lutzmann, Heiner [Editor]
Die Rektorbücher der Universität Heidelberg (Band 2, Heft 1-2): 1421 - 1451 — Heidelberg, 2001-2003

Page: 306
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/miethke2001/0308
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
fol. 112r Heinrich von Limburg

[1433 Dezember]

[112r] b)Rectoratus magistri Henrici de Lymburg sacre theologie

bacalarii

Anno domini millesimo ccccmo xxxiii in vigilia beati Thome apostoli [21.
5 Dezember] facta plena congregacione dominorum doctorum et magistro-
rum per iuramentum in capella beate virginis Marie super eleccione novi
rectoris per honorabilem virum, magistrum Emikonem de Geylhusen rec-
torem precedentem electus fuit in rectoremc^ universitatis studii Heydelber-
gensis Spiritus sancti gracia prius invocata magister Henricus de Lympurg

10 bacaUarius in sacra theologia, in cuius rectoratu acta sunt infrascripta.

d^ Anno domini millesimo quadringentesimo tricesimotercio ultima die men-
sis decembris magister Emcho de Gelnhusen rector proxime precedens fe-
cit computum de omnibus expositis et receptis in suo rectoratu et finaliter
omnibus hincinde computatis et defalcatis solvit predictus magister Emcho

15 michi rectori sexaginta octo florenos in auro duos solidos denariorum vii
denarios et unum annulume^ aureum pro duobus florenis et quinque libros
pro uno floreno cum dimidio et sie in continenti predictus magister Em-
cho michi rectori satisfecit in presencia venerabilium virorum magistrorum
magistri Iohannis de Francfordia sacre theologie, Ottonis de Lapide decre-

20 torum doctorum, magistri Conradi de Dransfelt decani facultatis in iure
baccalarii, magistri Wilhelmi de Lira licenciati in sacra theologia, magistri
Iohannis Leonberg baccalarii in theologia et Iacobo pedello universitatis
nostre computum istum facientes et approbantes etc.

^Rector universitatis studii Heydelbergensis

25 Vobis omnibus dominis doctoribus, magistris, nobilibus, licenciatis, bacca-
lariis ceterisque nostre universitatis suppositis districte preeipiendo manda-
mus, quatenus hodie hora prima conveniatis in scolis superioribus artista-
rum ad audiendum constituciones et statuta statum vestrum concernencia
sub pena iuramenti prestiti. Datum anno domini m° cccc° xxxiiii0 mensis

30 ianuarii die xma nostri rectoratus sub sigillo.

Qua convocacione sie facta die et hora prescriptis rector fecit arengam
quandam ad universitatem pronunciando statuta dicte universitatis aeeipi-

b)Handw. A c)folgt studii Heydelber gestr. A d)Handw. A ^folgt pro gestr. A °Handw. A

306
loading ...