Miethke, Jürgen / Lutzmann, Heiner [Editor]
Die Rektorbücher der Universität Heidelberg (Band 2, Heft 1-2): 1421 - 1451 — Heidelberg, 2001-2003

Page: 398
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/miethke2001/0407
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
fol. 144v Konrad von Memmingen

ipsi iam satisfecissent universitati de pecuniad^ iuxta concordiam concep-
tam inter universitatem et ipsos, modo iam non possent consequi absolu-
cionem et ita hoc cederet multum in eorum gravamen. Supplicavit igitur
mihi, ut convocarem aliquos doctores et ut consilium daremus et loque-

5 remur cum domino decano, ut eos absolveret. Congregacione habita doc-
toram et aliquorum magistrorum placuit et conclusum erat, quod univer-
sitas daret eis unam litteram, si vellent habere, huiusmodi tenoris, quod
ipsi essent reconciliati universitati seu satisfecissent universitati, itae^ quod
universitas consentiret in absolucionem eorum et quod hoc idemß esset

10 de consensu patris et, ne tempus eis cederet, prolongandus esset eis termi-
nus huiusmodi complendi, ad que tenentur usque ad festum assumpcionis
beate virginis, ita quod interim viderent de modo, per quem absolverentur,
et dato, quod nequaquam possent consequi absolucionem, quod ne cre-
derent, quod universitas sub fraude^ ab eis prefatam pecuniam recepisset,

15 universitas eis illam pecuniam restitueret Tale responsum magister Otto et
ego dedimus prefato militi nomine universitatis.

[1437 Juni]

[145r] h)Rectoratus magistri Georgii de Waltduren sacre theologie

baccalarii anno domini m° 43701^

20 Anno domini m° quadringentesimo tricesimo septimo in vigilia Iohannis
baptiste magistris universitatis studii Heydelbergensis per iuramentum con-
vocatis in capella beate virginis pro eleccione novi rectoris electus fuit ma-
gister Georgius de Waltduren sacre theologie baccalarius, in cuius rectoratu
acta sunt infrascripta.

25 153Rector universitatis studii Heydelbergensis

Nos Georgius de Waltduren arcium magister et baccalarius sacre theologie
rector universitatis studii Heydelbergensis Wormaciensis dyocesis venera-
bilibus et circumspectis dominis, decano totique capitulo ecclesie Treve-
rensis, quidquid boni potent, pro salute cum noticia subscriptorum. Con-
30 gruum est et expediens testimonium perhibere veritati, presertim cum id

d'folgt ecc gestr. A **über gestr. et A ®Kürzung ungewöhnlich A ^folgt et do gestr. A
h)Handw.A i}137° A

153

s. Toepke, Matrikel IS. xxxA. 3; vgl Winkelmann, Reg. 285

398
loading ...