Miethke, Jürgen / Lutzmann, Heiner [Editor]
Die Rektorbücher der Universität Heidelberg (Band 2, Heft 1-2): 1421 - 1451 — Heidelberg, 2001-2003

Page: 211
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/miethke2001/0213
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
Gerhard von Hohenkirchen fol. IT

de nocte incederent et timeret inde magnum periculum tandem evenire et
valde factum gravificavit. Accepto consilio a doctoribus et magistris con-
vocavi omnes magistros bursarum rectores indicendo eis et exhortando,
quatenus curam [76v] agerent circa suos scolares cum multis consimilibus
verbis, que non possum per singula scribere. Item habui ibidem plures 5
doctores et magistros et vocavi aliquos suspectos de vagabunditate noctur-
na cum armis. Aliqui fatebantur, alii dixerunt se nolle dicere nee complices
aecusare. Sic consilio habito per omnes, qui presentes fuerunt, conclusum
erat, quod in crastino, hoc est feria 4a, debere totam universitatem con-
vocare ad habendum consilium, quia dicebatur, quod bene lxxx scolares 10
fecissent conspiracionem.

Tenor convocacionis:
Rector univer sitatis

Honorabiles domini doctores et magistri, sitis hodie hora prima in cappella
beate virginis ad audiendum quedam multum ardua bonum statum univer- 15
sitatis et suppositorum eius concernencia atque ad deliberandum mature
super eisdem sub pena prestiti iuramenti.

[1429 Juni]

n)Rectoratus seeundus magistri Gherardi de Honkirchen doctoris in

mediana 20

Anno domini m° cccc xxix0^ in vigilia saneti Iohannis baptiste facta plena
congregacione magistrorum et doctorum per iuramentum in capella bea-
te virginis Marie super eleccione novi rectoris per venerabilem dominum
doctorem sacre theologie magistrum Iohannem de Frankfordia pro tunc
rectorem universitatis Heydalbergensis saneti Spiritus premissa invocacio- 25
ne electus fuit concorditer in rectorem magister Gherardus de Honkirchen
doctor medicine, in cuius rectoratu acta sunt infrascripta.p)
[77r] ^Anno domini m° cccc0 xxix0 Iohannis et Pauli martirum infra oc-
tavas Iohannis baptiste [26. Juni] magister Iohannes de Frangfurdia rector

n)Handw. A o)xix korr. A p)Rest der Seite freigelassen A ^Handw. A

211
loading ...