Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Miethke, Jürgen / Lutzmann, Heiner [Hrsg.]
Die Rektorbücher der Universität Heidelberg (Band 2, Heft 1-2): 1421 - 1451 — Heidelberg, 2001-2003

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.4060#0125

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Johann von Friedberg fol. 43r

°^Eciam conclusum fuit, ut rectores bursarum mane clauderent bursas et
diligenciam facerent, ut scolares per noctem manerent.0^

[43 r] p^Rector ac tota universitas doctorum et magistrorum studii Hey-
delbergensis

Vobis omnibus et singulis nostre universitatis suppositis districte precipi- 5
endo mandamus, quatenus nullus vestrum de nocte sine lumine aut cum
armis quibuscumque aut facie velata vel veste indecenti contra modum
decentem vagari attemptet aut clamores, tumultos aut insolencias pertur-
bativos faciat sub pena per universitatem infligenda. Si quis vero, quod
absit, aliquot horum attemptaverit et aliquod periculum aut diffortunium 10
passus, captus aut incarceratus fuerit, suis periculo et fortune stabit necnon
indignacionem nostre universitatis se noverit incursurum. Datum anno do-
mini decima die decembris nostri rectoratus sub sigillo.

Sciendum quod anno domini m° cccc0 xxiiii0 in die animarum [2. Novem-
ber] dominus dux misit ad me rectorem, ut facerem sibi congregacionem 15
omnium magistrorum et, quia nescivi super quo, feci congregacionem, sed
non adieci penam. Doctoribus autem et magistris fere omnibus congregatis
in capella beate virginis comparuerunt duo cancellarii domini nostri ducis,
videlicet Wynheym et magister Petrus de Lapide, proponentes ex parte
ducis et rogantes, quatenus *101 domum unam ruinosam sitam in vico Iu- 20
deorum prope Berghensel, quam eidem ante tempora concessimus ad vitas
quattuor personarum, dignaremur pure et simpliciter perpetuo concedere
abbati Mulbrunnensi et suo conventui, maxime cum hoc esset de consensu
Berchenseln et filiorum, et dominus abbas vellet omni anno Augustinen-
sibus solvere censum et capelle universitatis dimidium florenum necnon 25
domum in bona structura habere. Hac proposicione facta et eis exeuntibus
requisivi per iuramentum omnes, ut sanius darent consilium pro universi-
tate, quid faciendum. Et concorditer nemine dissenciente conclusum fuit,
quod peticio domini ducis esset exaudienda maxime, quia domus ruinosa
esset et census periret et universitas dampnificaretur, cum nullus de uni- 30
versitate eam vellet habere et in esse conservare.

'101

[domus data Mulbronnensi]

°'"o)am Ende der Seite von der bisher eingetragenen Hd. wohl nachgetr A p)Handw. A

123
 
Annotationen