Miethke, Jürgen / Lutzmann, Heiner [Editor]
Die Rektorbücher der Universität Heidelberg (Band 2, Heft 1-2): 1421 - 1451 — Heidelberg, 2001-2003

Page: 34
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/miethke2001/0036
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
fol. 12v Friedrich von Nürnberg

fratrum Heremitarum ordinis sancti Augustini conveniatis et intersitis mis-
se ibidem celebrande pro anima felicis recordacionis illustrissimi principis
domini Ruperti senioris nostri studii primi fundatoris ofiferentes in eadem.
Insuper quatenus eodem die hora nona conveniatis ad Sanctum Spiritum

5 intersitisque misse ibidem peragendew^ pro anima quondam venerabilis viri
magistri Mathei sacre theologie professoris ac episcopi Wormaciensis sub
pena duorum solidorum irremissibiliter persolvendorum. Datum anno do-
mini m° cccc0 xxii° die secunda mensis marcii nostri rectoratus sub sigillo
etc.

10 Anno domini quo supra xvi die mensis marcii convocatis dominis doctori-
bus et magistris sub tenore isto: Honorabiles domini doctores et magistri,
sitis hodie hora prima in capella beate virginis ad deliberandum de quodam
puncto concernente bonum universitatis sub pena iuramenti. Et pro tunc
proposui, quomodo duo armigeri de curia domine de Wirtemberga23 enor-

15 miter essent mutilati et quomodo fama esset, quod aliqui studentes essent
suspecti et, quia isti suspecti furtive recesserunt, decretum fiiit concorditer
pro tunc, quod citari deberent publice sub forma infra scripta etc.

Rector et tota universitas studii Heydelberg

Universis et singulis presentes litteras visuris et audituris et presertim al-
20 me matris predicte universitatis filiis salutem in eo, qui est omnium vera
salus. Tenore presencium peremptorie citamus*) discretos viros Rudolfum
Glarner, Oswaldum de Ravenspurga, Waltherum Copley de Winterdurn,
Heinricum de Uraco et Mangoldum socium eorum predicte nostre univer-
sitatis scolares, ut die nona proxima datam presencium immediate sequen-
25 te coram nobis pro tribunali sedentibus in collegio artistarum hora ves-
perorum legitime compareant racione cuiusdam delicti perpetrati, de quo
nobis ac nostre universitati delati existunt, sub pena exclusionis, in quorum
testimonium singnetum nostre rectorie presentibus est impressumy^. Da-
tum anno domini m° cccc° xxii° die2^ xvii mensis marcii.
30 [13r] Item anno domini quo supra die vicesima mensis marcii facta con-
gregacione universitatis hora quarta post meridiem in capella beate virginis
sub pena non contradicendi magister Gherhardus Brant in sacra theologia

w)pro- A x)sci- s getilgt A y)-pres- re-Kürzungfehlt A z])folgt x getilgt A

s. Hautz I, 285 A. 100; Heimpel, Hermann, Ein „Studentenkrieg" vor 557 Jahren, in: Ge-
orgia Augusta November 1979, Göttingen, 20-23.

34
loading ...