fol. 61v Wilhelm Divitis von Lierre
ad omnia grata et placita universitati et regraciabatur eidem, quia preces
eius exaudivit etc. Item eciam dominus dux scripsit litteram advocato in
Altdorff, ut arrestaret bona relicta per antiquum plebanum defimctum, qui
obligabatur adhuc unam pensionem magistris de collegio, scilicet xlvii flo-
renos, et ut disponeret idem advocatus, quod predicti magistri de collegio
pre aliis expedirentur et eis satisfieret, quam quidem litteram misit cum
domino Ulrico novo plebano.
Item post plurimas congregaciones habitas dominorum doctorum super
quadam controversia inter doctores in medicina ex una parte et magistrum
10 Laurencium de Boechout quondam decanum Bruxellensem ex alia parte,
quia predicti doctores, precipue magister Gerardus Hoenkirchen instanter
peciit, ut predicto magistro Laurencio inhibeatur, ne practicet in medicina,
cum non constet de aliquo gradu, prius res fuit suspensa in quadragesima
propter sacrum tempus pro tunc instans. Predictus magister Gerardus doc-
15 tor in medicinis in festo invencionis sancte crucis [3. Mai] post matutinas
accessit me requirens instanter, ut facerem congregacionem doctorum per
iuramentum ad deliberandum super premissis et finem cause exequendum.
Sed ex consilio dominorum doctorum res fiiit dilata usque ad dominicam
sequentem [4. Mai] hora prima post meridiem. Convocatis igitur doctori-
20 bus et aliquibus magistris senioribus similiter magistro Laurencio magister
Gerardus doctor in medicinis ad longum proposuit alia puncta contra pre-
dictum magistrum Laurencium, que puncta pronunciavit ex quadam cedu-
la papirea. Magister vero Laurencius respondit quasi ad singula negative,
subiecit eciam se stare velle dictamini universitatis. Unde ambobus ipsis
25 exeuntibus videbatur omnibus doctoribus et magistris ibi congregatis, quod
res illa deberet terminari amicabiliter, si saltem ipsis contendentibus place-
ret stare arbitrio aliquorum ad hoc eligendorum. Ipsi vero prefati magistri
magister Gerardus et magister Laurencius assumpserunt illam viam. Unde
magister Gerardus elegit arbitros suos magistrum Nycolaum Iauwer, mag-
30 istrum Iohannem Platen sacre theologie et dominum Heysonem Krauwel
sacrorum canonum doctores, magister vero Laurencius elegit magistrum
Iohannem de Franckfordia in sacra theologia, magistrum Ludovicum de
Buscho in decretis doctores et magistrum Iohannem Galli in decretis li-
cenciatum.
172